48:544 bonorum omnium quae per evangelium offeruntur. Fides autem proprie dirigitur in Christum : quia in ipso inclusae sunt omnes salutis nostrae partes, nec eas alibi quam in ipso quaerere evangelium iubet. 19. Unde, rex Agrippa, non fui inobediens coelesti visioni : 20. sed his qui sunt Damasci primum et Ierosolymis j et per omnem regionem Iudaeae, deinde et gentibus annuntiavi ut resipiscerent et converterentur ad Deum, opera facientes digna poenitentiae. 21. Horum causa Iudaei me in templo comprehensum tentarunt interficere, 22. Auxilium igitur nactus a Deo, usque in praesentem diem sto, testificans tum parvo tum maqno, nihil aliud dicens quam ea, quae prophetae praedixerant futura esse et Moses: 23. an passurus fuerit Christus^ an primus ex resurrectione mortuorum lumen annunciaturus sit populo et gentibus. 19. 20. Nunc breviter admonet quo consilio retulerit suae conversionis historiam: hoc est, ut testatum faceret Agrippae et reliquis, Deum se habere autorem eorum omnium, quae sacrilegii et apostasiae Iudaei damnabant. Agrippam nominatim compellat, quia Festo et Romanis sciebat penitus ignotum esse quid sibi vellet coelestis visio. Iam in ipsa doctrinae summa nihil esse apparet dissonum vel remotum a lege et prophetis. Unde etiam oraculo maior adstruitur*) fides, quo nihil docere iussus est Paulus, nisi scripturae consentaneum. Poenitentiae adiungitur conversio ad Deum, non tanquam diversum aliquid: sed ut sciamus quid sit resipiscere. Sicuti etiam contra hominum corruptela et pravitas nihil aliud est quam alienatio a Deo. Quia autem poenitentia res est interior, et sita in cordis affectu, opera, quae illam testentur, secundo loco requirit Paulus, secundum illam Ioannis Baptistae exhortationem: Proferte fructus dignos poenitentia. Iam quum evangelium Christi omnes ad poenitentiam vocet, sequitur omnes naturaliter vitiosos esse et corruptos, opusque habere mutatione. Docet similiter hic locus inscite evangelium pervertere, qui Christi gratiam a poenitentia separant. 21. 22. Tentarunt interficere. Hic de hostium suorum iniquitate conqueritur, ut inde pateat malam causam ipsos agere mala conscientia. Nam si quid peccasset Paulus, iure ipsum persequi licebat. Et illic potior futura erat eorum conditio, quum gratia et autoritate longe plus pollerent. Testatur ergo rabies, ad quam prosiliunt, ratione eos destitui. Quod se Dei auxilio servatum dicit Paulus, ad confirmationem doctrinae suae valet. Unde enim fit ut manum illi2) porrigere dignetur ad opem ferendam, nisi quia ministrum suum agnoscit, et causam quam probat vult tueri? Adde quod Dei praesidio ani- *) Magis accedit. 2) Porrigat Dominus.