9:543 543 RESPONSIO 544 colligere promptum est, susque deque facere bonum virum, si conscientiae humanis decretis serviliter opprimantur, modo absque valetudinis iactura fiat. Denique quoad onera tyrannidis commode ferre poterimus, illis ferendis nos obstringit. Quid ergo illa Pauli sententia fiet: Nemo vos iudicet in cibo et potu (Coloss. 2, 16)? Item: Quid adhuc decretis tenemini (ibid. v. 20)? Item: State, et ne iterum subiiciamini iugo servitutis (G-al. 5, 1). En reformationis studium, quod tam fastuose iactat. Iam clausulam attexens: Cultus [pag. 67] per se vitiosos privatim posse caveri ab agnoscentibus vitium: etsi videtur nonnihil dicere, maligne tamen extenuat quod summam detestationem meretur. Quid enim si et Dei cultum sceleste profanari, et fratres meos in exitium ire praecipites videam? tacitusne utrumque patiar? Haec scilicet ratio est cur peccari admoneat, si nimio superstitionum odio ritus qui tolerari possunt, pro noxiis et impiis temere damnentur. Id quidem interdum contingit: sed quid ad praesentem causam, quum nemo abiiciendum contendat, nisi quod manifesta impietatis labe turpiter corruptum est? [pag. 68] Porro si cui occulta sunt quae hactenus iecit fundamenta, quorsum spectaverit, palam tandem demonstrat, papae regnum pro ecclesia nobis obtrudens, cuius societas sancte inviolabili iure colenda sit. Unde statuit, quibuscunque impietatum monstris scateat papatus, qui tamen ab eo discessionem fecerunt, omnes esse schismaticos. Ac primo quidem synonyma facit occidentalem et romanam ecclesiam: ac si nulla in occidente quaerenda esset ecclesia, nisi quae sub ditione papae se contineat. Dictum suum confirmat, quia in ea regeniti sumus, eiusque cives et membra per baptismum [pag. 69] effecti: deinde quod in ea retinetur professio christiani nominis, scripturarum autoritas, et doctrina illa apostolica, quod ad capitales religionis articulos attinet: ad haec quod sacramenta, ut sunt a Christo instituta, illic serventur (quamvis in eucharistiae celebratione et dispensatione nonnihil vitii videri possit), praeterea quod in multarum caeremoniarum et rituum observatione illic adhuc conspicitur priscae ecclesiae imago: denique quod perpetua presbyterorum seu episcoporum, quamvis multum a prisca integritate degenerantium, iam inde ab apostolis [pag. 70] successione gubernetur. Ut breviter d singula respondeam, nimis improbe ludit praestigiator in ecclesiae nomine. Christianismum prorsus fuisse exstinctum ubicunque grassata est papae tyrannis, nemo unquam sanus dixit. Unde conficitur, aliqua ex parte residuam illic esse ecclesiam. Tantum quaeritur, quatenus? Responsio nostra solida ratione nititur: tametsi ordinarium baptizandi ministerium penes larvatos pastores qui illic praesunt, resideat, nihilo tamen plus autoritatis eos mereri quam Cybeles sacrificos. Quin Ierosolyma vera