48:543 543 IN ACTA APOSTOLORUM 544 praestant, nisi quatenus per ipsos Deus operatur, ne inutilis sit eorum labor: ut tota laus penes ipsum solum resideat, sicuti ab eo manat effectus. Et ideo notandum est, quoties scriptura tam honorifice externum ministerium extollit, non esse separandum a spiritu, qui ipsum non aliter quam anima corpus vivificat. Nam aliis locis docet quam nihil per se efficiat hominum industria: imo quam nihil per se conferat. Ipsorum enim est plantare et rigare: incrementum vero dare solius Dei; Caeterum quia plerisque obstat sua ignorantia et malignitas, ne fructum, qualem decebat, ex evangelio percipiant, notanda est haec descriptio, quae breviter et luculente incomparabilem illum thesaurum ante oculos explicat. Hic ergo scopus est evangelii, ut liberati a caecitate mentis fiamus coelestis lucis participes: ut erepti a Satanae dominio convertamur ad Deum : ut gratuita peccatorum remissione donati sortem aeternae haereditatis consequamur inter sanctos. Huc defixos habere sensus oportet, quicunque in evangelio rite proficere cupiunt. Quid enim nobis proderit assidua eius praedicatio, cuius verum usum non tenebimus? Ac simul nobis describitur perfecta salutis nostrae ratio. Salutem se appetere omnes iactant: pauci autem attendunt quomodo eos servare velit Deus. Ergo locus hic qui modum scite complectitur, instar clavis est ad reserandam coelorum ianuam. Praeterea sciendum est, his bonis quae Christus per evangelii sui fidem consequi nos testatur, naturaliter privari totum genus humanum. Ita sequitur omnes esse caecos, quia fide illuminantur: omnes Satanae esse mancipia, quia per fidem asseruntur ex eius tyrannide: omnes Deo inimicos et aeternae morti obnoxios, quia fide remissionem peccatorum accipiunt. Ita nihil extra Christum et eius fidem nobis miserius. Unde etiam apparet quam nihil libero arbitrio et humanis meritis fiat residuum. Quantum ad singulas partes spectat, illuminatio ad Dei notitiam refertur, quia tota nostra perspicacia mera est vanitas et densae tenebrae, donec ipse nobis per veritatem suam affulgeat. Latius patet quod deinde sequitur, converti a tenebris ad lucem. Id enim fit quum renovamur spiritu mentis nostrae. Itaque, meo iudicio, hoc membrum et posterius inter se cohaerent, converti a potestate Satanae ad Deum. Diversis enim loquendi formis exprimitur illa renovatio, quam fusius declarat Paulus 2. ad Ephes, cap. (v. 10). Sequitur remissio peccatorum, qua nos sibi Deus gratis reconciliat, ut placatum nobis et propitium fore non dubitemus. Tandem complementum omnium ponitur ultimo loco, vitae scilicet aeternae haereditas. Perperam uno contextu quidam legunt, inter sanctificatos per fidem: quia particula haec ad totum complexum extenditur. Ideo sensus est, fide nos venire in possessionem