40:543
543
PRAELECTIONES
544
gubernatos
divinitus,
ut
steterint
puri
et
integri.
Dicit
enim
postea
Daniel,
8.
Et
posuit
Daniel
super
cor
suum
(vel,
in
corde
suo:
hoc
est,
constituit,
decrevit
apud
se)
ne
pollueretur
in
portione
cibi
regis,
et
in
vino
potuum
eius:
et
quaesivit
a
magistro
(hoc
est,
rogavit
magistrum)
eunuchorum,
ne
pollueretur.
Hic
ostendit
Daniel
se
passum
fuisse
quod
vel
reiicere
vel
effugere
non
poterat:
sed
interea
sibi
cavisse
ne
deficeret
a
timore
Dei,
et
ne
se
alienaret
a
gente
sua,
sed
semper
retineret
memoriam
sui
generis,
atque
ita
maneret
integer
et
illibatus,
et
sincerus
Dei
cultor.
Dicit
igitur
statuisse
in
corde
suo,
ne
se
pollueret
in
cibo
ei
potu
regis,
et
rogasse
praefectum
j
sub
cuius
custodia
degebat,
ne
adigeretur
ad
hanc
necessitatem.
Quaeritur
hoc
loco
an
fuerit
tantum
momenti
in
cibo
et
potu,
ut
debuerit
Daniel
ab
illis
abhorrere.
Videtur
enim
haec
quaedam
fuisse
species
superstitionis,
vel
saltem
videtur
nimis
fuisse
morosus
Daniel,
qui
ita
reiiceret
cibum
et
potum
regis.
Scimus
enim
omnia
esse
pura
puris:
et
regula
haec
valuit
saeculis
omnibus.
Deinde
nihil
simile
de
Iosepho
legimus,
et
postea
verisimile
est,
Danielem
usum
fuisse
promiscue
cibis
quibuslibet,
quum
polleret
magno
honore
apud
regem.
Non
fuit
igitur
perpetuum
hoc
in
Daniele.
Posset
ergo
videri
fuisse
quidam
inconsideratus
zelus:
vel
posset
hoc
adscribi
(sicuti
dictum
est)
nimiae
morositati.
Si
Daniel
tantum
ad
tempus
repudiavit
cibum
regium,
fuit
levitatis
et
inconstantiae
postea
sibi
permittere
libertatem,
a
qua
abstinuerat
ad
tempus:
si
autem
iudicio
et
ratione
hoc
fecit,
cur
non
persistit
in
suo
proposito?
Respondeo,
Danielem
abstinuisse
principio
a
lautitiis
aulae
ne
inescaretur.
Fuit
quidem
et
ipsi
et
eius
sociis
licitum,
vesci
quolibet
cibo,
et
potu:
sed
videbat
quid
rex
captaret.
Scimus
quantum
valeant
illecebrae
ad
nos
fallendos,
praesertim
ubi
laute
tractamur:
et
experientia
ostendit
quam
sit
difficile
tenere
modum
ubi
omnia
nobis
affluunt:
nam
copiam
statim
sequitur
luxus.
Illud
est
nimium
commune:
et
rarissima
est
haec
virtus,
ut
quis
sibi
temperet
quum
cibo
et
potu
abundat.
Neque
tamen
haec
sola
ratio
spectata
fuit
a
Daniele.
Non
igitur
hic
simpliciter
laudanda
est
eius
sobrietas
et
continentia,
quemadmodum
multi
torquent
hunc
locum
ad
laudes
ieiunii,
et
dicunt
hanc
summam
fuisse
virtutem
in
Daniele
quod
praetulerit
legumina
aulicis
delitiis.
Nam
Daniel
non
modo
voluit
sibi
cavere
a
lautitiis
cibi
et
potus,
quoniam
videbat
certum
periculum
instare,
ne
inescaretur
talibus
illecebris,
ideo
simpliciter
statuit
in
corde
suo,
non
gustare
cibum
aulicum,
nempe
ut
in
ipsa
mensa
perpetuo
revocaret
memoriam
gentis
suae.
Voluit
|