25:541 541 COMMENTARIUS IN IOSUE. CAPUT XIX. 542 mitigata fuit, sed conversa in eximiam dignitatem: quia locati sunt eius posteri tanquam in speculis ad populum in officio pietatis retinendum. Quantum vero ad Simeon spectat, quod eius posteris datae fuerunt certae urbes in ditione Iuda, haec fuit manifesta dissipatio de qua vaticinatus fuerat Iacob. Quamvis enim reiecti non fuerint in longas distantias, inquilini tamen ac dispersi fuerunt quum in alieno habitaverint. Ergo propter stragem, non minore perfidia quam crudelitate editam, separati fuerunt in diversa hospitia. Hoc crimen patris reiectum fuit in sinum filiorum, et Deus sententiam quam servo suo dictaverat re ipsa sancivit. Sortis etiam veritas clare fuit comprobata. Quod autem detrahitur familiae Iuda aliqua portio, iterum perspicimus, quamlibet prudenter statuerint divisores aequitatem servare, errore tamen fuisse lapsos, quem corrigere non puduit, simul ac fuit deprehensus. Nec absurdum est quamvis Dei spiritu regerentur, fuisse tamen aliqua in parte deceptos : quia Deus aliquando servos suos spiritu iudicii destituit, et humanitus hoc vel illud agere patitur, ne in nimia perspicacia exsultent. Adde quod populus suae incuriae et securae festinationis poenam dedit: quia debuerat ab initio melius excutere quantum iuris in singulos competeret: quod neglexit. Magna ditio per inscitiam coarcervata fuerat filiis Iuda, cuius partem aliis relinquere coegit aequitas. Atqui praestabat certos limites ipsis semel statui quam spoliari cum molestia. Adde quod vana spe singuli praesumpserant se longe lateque habitaturos, ac si terra sine fine se porrigeret. 9. De portione filiorum. Laude etiam digna moderatio tribus Iuda, quae non contendit iniquum esse, quidquam sibi de portione iam assignata detrahi. Obtendere enim promptum erat Dei nomen, quia nonnisi eius autoritate sedem illam adepti erant. Verum quia ex communi omnium sententia decernitur plus illis esse datum, quam quod sine aliorum dispendio et iniuria possideant, statim desistunt ab omni litigandi praetextu, et certe falso et perperam Dei nomen iactassent, quia etsi sors eorum ab illo egressa erat quoad regionem: in ipsa tamen amplitudine error intervenerat, quia hominum iudicio largius quam decebat fines dilatati fuerant. Quod agnoscunt sibi cum aliorum iactura male esse datum, libenter dimittunt, fratresque suos, qui alioqui haereditate carebant, excipiunt hospitio: imo partiri cum ipsis sustinent quod putabant sine controversia sibi iam quaesitum esse. 10. Ascendit autem sors tertia filiis Zabulon per familias suas : et fuit terminus haereditatis eorum usque ad Sarid. l l . Ascenditque terminus eorum ad mare: et Maralah, et pertingit ad Dabbaseth: pervenitque ad flumen quod est e regione Iocneam. 12. Revertiturque