20:540 ero: quandoquidem id mihi tot temporibus persuasi Dominum tecum esse, spiritumque suum abunde, tanquam huius temporis summo prophetae, infudisse, quo nos omnes longe inferiores a somno excites, et altiora contemplari facias. Hoc itaque saepius ut facias per Christum rogo, modo ne quid hoc publicum otium i n ter turbet. Sed quando ita Dominus voluit ut ego tibi perpetuo oneri, tu vero mihi usui semper esses, non desinam pro amicis te orare, ut illis quam voles benignitatem adhuc aperias. Quod si cuiquam unquam mea causa (quod saepe sensi) benefactum cupisti et curasti, huius pro quo haec scribo res quam maxime commendatas habere velim. Is autem mihi adeo intimus et propinquus est ut vix quisquam prior esse possit. Is a te hoc per me postulat, ut liceat illi in urbe vestra ampla domo uti et ea quoque quae largae penus sit capax. Amplam enim familiam secum ducit et satis abunde victitare solet. Verum modo illi salubris locus contingat, caetera facile expedientur. Statim ubi de te aliquid super hac re rescivero, praemittet ille certum nuncium qui quae opus erunt curabit. Hoc solum ille postulat ut illi caveas domo. Sub finem Septembris aut ad summum in principio Octobris vester erit. Cuperem interea aliquid ex te audire, si licet per otium. Tale, et mei semper in orationibus tuis memineris. Dominus provehat evangelium suum per te. Scripsit 5. Cal. Aug. Tuus Capnius. 4241. CAPNIUS CALVINO. Mittit pecuniae summam Gallo cuidam ab ipsa pridem commendato reddendam. (Ex authentico exemplari Cod. Genev. 110, fol. 76.) Mon Sieur Monsr. Despeville. Accepi literas tuas, vir mihi in primis colendissime, et eo nomine quod mei adhuc meministi gratias ago quas possum. Verebar enim plurimum ne mea negligentia hoc mihi damni attulisset ut tandem tuis literis mihi carendum esset: quod certe mihi omnium molestissimum foret. Sed quae tua est humanitas et benignitas, non tam meum peccatum quam virtutem tuam respexisti. Quam ut