5:54 Iniiciam dominas in mea iura manus. Grulielmus Budaeus, primum rei literariae decus et columen, cuius beneficio palmam eruditionis hodie sibi vendicat nostra G-allia, diligenter efc copiose explicat huius loquutionis proprietatem. Sed quando addit recentiores nullo antiquo exemplo iniicere manum usurpare [pag. 43] pro eo quod latine dicitur afferre vel inferre manus, id vero an perpetuum sit, alii viderint. Ego apud Horatium iniicere manus interpretor inferre. Carmen est: Ne male dispari Incontinentes iniiciat manus, Et scindat haerentem coronam Crinibus immeritamque vestem. Item apud Curtium lib. X.: Non contentus supplicio insontis spado, ipse morituro manum iniecit. Oceidere contra legent] Salva res est, ubi semel haec cogitatio subiit memoriam principis. Hoc est enim quod perdit tyrannos, quum licentiosa dominatione l) eximere se turbae volunt. Sic loquitur Atreus apud Senecam: Pietas, sanctitas,2) fides Privata bona sunt: qua iuvat, reges eant. Quanto illud melius? Occidere immerentem, latronum et grassatorum laus est. Eripere vitam nemo non homini potest, vitam tribuere, regium est. Magnam fortunam] Aliud est argumentum eiusdem rationis, quod sic in formam syllogismi colligi potest. Magna fortuna magnum animum desiderat. Magnus animus est placidus et moderatus, et qui ai quamlibet offensionem de gradu non deiicitur. Ergo princeps, ut personam principis sustineat, debet inoffensa animi aequitate offensiones contemnere et iniurias. Hic non admodum laboro ut per omnia serviam legibus dialecticorum, modo sensum fideliter assequar. Magnam fortunam] Non tantum quia secundae res, ut ait Cato, a recte consulendo atque intelligendo transvorsum trudere solent hominem laetitia exsultantem et ferocientem: sed quod plerique, animi abiectioris, ad sordes nati, illustrem gerere personam non possunt. Succumbunt enim oneri, et suo splendore praestringuntur. Sic Curtius de Alexandro: Nondum fortuna se eius animo superfuderat. Hinc et illa emanarunt: Nec fortunam capit ipse suam. Item: Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus. Ovidius in consolatione ad Liviam: Imposuit te alto fortuna, locumque tenere Iussit honoratum, Livia, perfer onus. 1) Edd. recentiores inde ab a. 1611; damnatione. 2) In editionibus Tragoediarum scribitur: Sanctitas, pietas. Sio quoque ed. Amst. 4*