|
44:54
gentibus
inflictas,
quibus
non
semel
et
iterum,
sed
subinde
admoniti
fuerant
Iudaei
mature
resipiscendum
esse.
Sed
minime
dubium
est
quin
domesticum
iudicium
hic
notet
propheta.
Nunc
videndum,
verbale
hoc
an
actuale
fuisse
dicat.
Non
male
conveniet
de
vindicta
intelligere,
quod
scilicet
properabit
Deus
ad
sumendas
poenas,
quia
digni
sunt
Iudaei
in
quos
severius
animadvertat,
quia
et
nomen
eius
falso
obtendunt:
et
dum
stolide
iactant
in
medio
sui
habitare,
longissime
ab
eo
se
subducunt.
Non
minus
tamen
commode
ad
doctrinam
hoc
referetur,
ut
crimen
populi
exaggeret
propheta
:
quia
scilicet
obsurduerat
ad
tot
tamque
sedulas
admonitiones,
quae
assidue
personabant
iu
omnium
auribus,
quemadmodum
alibi
conqueritur
Deus,
quum
mane
surrexerit
et
quidem
quotidie,
caruisse
profectu
hanc
sollicitudinem.
Atque
ita
verbum
futuri
temporis
continuum
actum
notabit
:
quia
Deus
non
desierat
hortari
ad
poenitentiam
miseros
illos,
quibus
aures
fuerant
surdae.
Et
concinne
respondet
quod
sequitur,
ipsum
non
deficere.
Signum
enim
infatigabilis
misericordiae
fuit
tanta
illa
perseverantia,
ubi
Deus
prophetas
alios
aliis
submittere
non
destitit.
Iam
adiungit,
Iniquus
nescit
pudorem.
Significat
quod
iam
prius
attigit,
populum
illum,
ita
obduruisse
in
sua
malitia,
ut
neque
doctrina,
neque
minis,
neque
etiam
flagellis
Dei
possit
corrigi.
Si
iudicium
referamus
ad
doctrinam,
quod
mihi
probatur,
sensus
erit,
quamvis
Deus
quotidie
legem
suam
producens
in
medium,
quasi
lucernam
accendat,
quae
retegat
quidquid
est
malorum
:
impii
tamen
non
erubescunt.
Si
autem
intelligamus
de
actualibus,
ut
loquuntur,
iudiciis,
eodem
recidet
sensus,
quod
scilicet
non
resipiscant
impii,
etiamsi
palam
appareat
Dei
manus:
et
si
consurgat
ad
iudicium,
tamen
nesciunt
erubescere,
inquit.
In
summa
rei
nulla
est
ambiguitas.
Propheta
enim
simpliciter
intelligit
desperatum
esse
hunc
populum,
quia
etiamsi
Deus
se
iudicem
manifestis
signis
vel
potius
lege
sua
ostendat,
non
tamen
tangantur
ullo
pudore,
sed
pergant
in
suis
sceleribus.
Nam
Iudicium
numero
singulari
pro
certa
pie
iusteque
vivendi
regula
quae
pudorem
hominibus
extorquet,
positum
esse
videtur.
Nunc
sequitur:
6.
Excidi
gentes,
vastatae
sunt
arces
earum,
perdidi
vicos
earum,
ut
nemo
transeat:
vastatae
sunt
urbes
earum,
ut
non
sit
vir,
non
sit
qui
habitet
7.
Dixi,
Certe
timebis
me,
suscipies
disciplinam:
et
non
excidetur
habitatio
eius,
quidquid
visitavi
super
eam:
certe
properarunt,
corruperunt
omnia
studia
sua.
Hic
ostendit
alia
ratione
propheta
nihil
sperandum
esse
de
populo,
qui
ne
aliena
quidem
iactura
edoctus
fuerit,
ut
studeret
redire
cum
Deo
in
gratiam.
Conqueritur
enim
hic
Deus
se
sumpsisse
4*
|