40:54 in hac figura: sed addendum est simul quod dicitur Ioannis 12. cap. (v. 41) nempe quum Isaias vidit Deum sedentem in solio, vidisse gloriam Christi, et de ipso fuisse loquutum. Itaque quod iam citavi ex veteribus, aptissime convenit, quoties apparuit Deus sub hominis specie, ita specimen aliquod obscurum dedisse mysterii, quod tandem manifestatum fuit in Christi persona. Interim procul abigenda sunt deliria Serveti, qui facile etiam refellitur prophetae verbis. Contendit enim hanc similitudinem hominis fuisse essentialem: et tunc Christum fuisse figurativum filium, quia erat Deus visibilis, inquit, compositus ex tribus elementis increatis. Sunt plus quam detestabiles blasphemiae, et indignae quae refutentur: tamen quia fascinavit impius ille nebulo multos leves homines, et qui meritas poenas dederunt stultae curiositatis, ideo utile est attingere tantum in transcursu illos errores. Fingit ergo Christum fuisse visibilem Deum a creatione mundi : et hoc modo interpretatur fuisse imaginem Dei. In patre non agnoscit ullam personam, sed dicit patrem esse Deum invisibilem, Christum vero quatenus est patris imago, esse simul personam. Iam dicit ex tribus elementis illis increatis esse conflatum. Si diceret ex tribus elementis duntaxat, Christus non esset Deus: sed fingit sibi elementa increata quae originem ducunt ab essentia Dei. Haec vero elementa dicit sic fuisse digesta, ut habuerint hominis formam: ita non dicit Christum apparuisse in forma hominis duntaxat, sed dicit Christum fuisse hominem figuratum in illa essentia divina. Tandem dicit Christum factum fuisse hominem ex semine Abrahae, quia ad tria illa elementa accessit etiam quartum, quod fatetur creatum esse: ita dicit Christum fuisse hominem, quia imaginatur massam confuso modo ex illa deitate visibili et ex semine Abrahae conflatam. Christus ergo secundum ipsum fuit homo ad tempus, quia commixtus fuit Deus ille visibilis cum carne. Iam autem dicit carnem Christi absorptam fuisse a deitate : et sicuti Deus factus fuit homo non unione sed confusione, ita nunc dicit hominem fuisse deificatum et carnem illam Christi esse unius essentiae cum Deo: et proinde nihil habere humanum. Ideo nos deridet, qui docemus non posse nos participes esse Christi, nisi fide in coelum conscendamus: quia fingit corpus eius esse ubique et immensum. Quare? Deificatum est, inquit, neque retinet ullum vestigium humanae naturae. Videmus nunc cuiusmodi monstra ille impostor fabricaverit. Sed propheta noster discutit tales nebulas, quum dicit apparuisse quasi similitudinem adspectus hominis. Distinctius apud Danielem nobis describitur solium Dei, quia adducitur ad Antiquum dierum homo, qui gestabat saltem hominis figuram. Illic ergo statuitur Deus in summo gradu, deinde adiun- 4*