32:54 PSALMUS C. ARG. Inscriptio vice argumenti sufficere nobis debet: deinde ipsa brevitas longiorem sermonem non postulat. Fideles autem proprie ad Deum laudandum invitat, quod eos sibi elegerit in populum, et in suam curam susceperit. Psalmus ad laudandum. 1. Exsultate Iehovae omnis terra. 2. Servite Iehovae in laetitia: venite in conspectum eius in exsultatione. 3. Cognoscite quod Iehova ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus eius, et grex pascuorum eius. 1. (Exsultate.) Partem duntaxat cultus Dei attingit, quae in reputandis eius beneficiis et gratiarum actione sita est. Quia autem promiscue compellat totam terram, videtur spiritu prophetico ad tempus respexisse quo ex variis gentibus colligenda erat ecclesia. Iubet igitur in laetitia Deum coli: significans ita beneficum esse erga suos, ut largam gaudii materiam eis suppeditet. Quod melius tertio versu exprimit, ubi primo hominum audaciam castigat qui sibi et plures deos et multiplices eorum cultus fingendo perperam a vero Deo desciverant. Quoniam ergo deorum turba obruit ac sepelit veram unius Dei notitiam, eiusque gloriam lacerat: merito admonet propheta cunctos, mortales, ut ad sanam mentem reversi Deum suo honore spoliare desinant: et eorum amentiam coarguit, quod non contenti uno Deo, in suis cogitationibus evanescant. Nam utcunque verbo fateri cogantur omnes, esse aliquem Deum coeli et terrae opificem, mox tamen eius gloriam huc et illuc distrahunt. Atque hoc modo ipsa divinitas, quantum in ipsis est, redigitur in nihilum. Quum ergo res ardui negotii sit, retinere homines in puro Dei cultu, non abs re a consueta vanitate propheta mundum revocans, cognoscere iubet quod Deus sit Deus. Tenenda enim est brevis eius notitiae definitio, dum scilicet ei integrum relinquitur ius suum, nec opponitur ulla deitas quae eius nomen obscuret. In papatu quidem relinquitur ei suum nomen : quia tamen eius gloria in duabus syllabis minime inclusa est, certum est pro Deo non agnosci. Sciamus ergo non stare rectum Dei cultum, donec correcta fuerit impia gloriae eius profanatio quam superstitiones secum afferunt. Postea singulare eius beneficium praedicat, in quo reputando fideles praecipue suam operam vult consumere. Videtur quidem hoc esse nimis vulgare, quod Deus nos fecerit: sed ut taceam de communi ingratitudine, quod vix centesimus quisque serio vitam suam Deo acceptam refert, quamvis dum urgentur, non negent se de nihilo creatos esse, quisque tamen sibi Deus ost, et se ipsum adorat, dum arrogant omnes suis viribus 4*