30:54 HOMILIA XLIX. 35. Aedificavit autem Saul altare Domino: tuncque coepit primum aedificare altare Domini. 36. Et dixit Saul: Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum, dixitque populus : Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac: Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum. 37. Et consuluit Saul Deum : Num persequar Philisthim, si trades eos in manus Israeli sed non respondit ei in die illa. 38. Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi, et scitote, et videte per quem acciderit hoc peccatum hodie. 39. Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractations morietur. Ad quod nullus contradixit ei ex omni populo. 40. Et ait ad universum Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathano filio meo ero in parte altera. Besponditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis fac. Superiore concione pietatem Saulis audivimus, qui populum ne adversus legem pecudes cum sanguine comedendo peccaret cohibuerat: seque in eo facto fortiter gesserat: hic adiicitur illum exstruxisse Domino altare ad sacrificandum: quod per se laude dignum est: sed adiicitur, Saulem illud primum altare exstruxisse. Quidam vero existimant illis verbis significari hoc primum fuisse altare a Saule exstructum. Atqui certum est unicum tantum esse altare oportuisse in populo israelitico: quare si quis Saulem utet plura exstruxisse, aut quod tum nulla essent exstruere coepisse, non bene conveniet supra dictis: quandoquidem iam sacrum fecerat Saul exspectans Samuelis adventum, quod, ut ante diximus, sine altari fieri non poterat. Quare statuendum est non fuisse istud primum altare a Saule constructum: et contrarium etiam apparet. Nam ante vidimus illum satis procul a Philistaeis fuisse, et quodammodo metuentem illorum multitudinem continuisse se intra castra. Iam vero dicitur illos insequutus ad noctem usque, et percussisse insigni plaga a Michmaso usque Haialonem. Quare apparet non alio loco exstructum altare, quam in quo iam sacrificarat, neque etiam aliud a priore illo de quo ante facta mentio est. Quomodo itaque dicemus intelligenda haec verba, Saulem exstruxisse, et hoc primum exstruxisse? Nempe exstruxisse ad durationem dicemus. Nam facile colligimus peculiarem aliquam structuram notari. Nam si altare ex politis lapidibus struxisset, graviter illum hac in parte fuisse peccaturum cuivis notum est: quod diserte cautum esset ne quis tale altare aedificaret. Ratio fuit in promptu : ne populus sibi novos cultus et devotiones fingeret,