24:54 primo miraculo, indigni erant quibus Deus alterum potentiae suae specimen proponeret. Mirae igitur patientiae fuit adhuc insistere ad corrigendam eorum socordiam. Aeque etiam clementer hodie tarditati nostrae ignoscit: quia ubi minus quam decebat reverenter excipimus testimonia quibus gratiam suam demonstrat, non ulciscitur tam foedam ingratitudinem, sed nova potius subsidia adiungit, quae nostrae incredulitati medeantur. Iam vero sicut duobus miraculis ostendit Deus potentiam, quam volebat per manum Mosis exserere, ita hoc tertio docuit qualis erga Aegyptios futurus esset. Ac proinde intus et extra confirmatus fuit Moses cum toto populo. Summa igitur est, ubi Deus manum suam contra Aegyptios extulerit, adeo nihil illis virium ad resistendum fore, ut munitiones quibus confisi superbiebant, sibi adversas esse sentiant ac noxias. Scimus quam multa et varia commoda ex Nilo perciperent. Erat enim regio ab una parte quasi opposito claustro tuta et inexpugnabilis: multi portus mutuo commeatu ad merces exportandas et importandas gentem ditabant: ex inundatione agrorum fertilitas: denique Aegyptus praecipuam felicitatis suae partem locabat in Nilo. Nunc autem admonet Deus non modo nihil profuturum Aegyptiis, sed in manu sua esse commoditates omnes vertere in noxas: ac si fluvius ipse, qui terram sua irrigatione foecundam reddere solebat, eam sanguine foedaret atque operiret. Quod attinet ad verba, improprie vox signi ponitur pro demonstratione potentiae Dei, qua doceri Israelitas oportuit, Mosen sibi a Deo liberatorem esse missum. Quamvis enim baculus in serpentem conversus non loqueretur, tamen plusquam sonora voce clamabat non fore Deo arduum quod prorsus impossibile Israelitae putabant. Alii particulam f!N sic resolvunt: Si non credunt voci propter signum : sed altera interpretatio magis genuina. Ratio tamen loquutionis paulo post subiicitur, in hac distinctione, si non crediderint signis duobus, neque obedierint voci tuae: quasi diceret Deus potentiam suam tonare vol clamare in miraculis, ut audientia fiat doctrinae servi sui. 10. Tunc dixit Moses ad Iehovam: Obsecro Domine, ego non sum vir disertus, neque a die hesterno, neque nudiustertius, neque ex quo ioquutus es servo tuo: quoniam ore lento et lingua lenta ego sum. l l . Respondit autem illi Iehova: Quis posuit os in homine? aut quis statuit mutum, vel surdum aut videntem, vel caecum? annon ego Iehova? 12. Nunc igitur proficiscere, et ego adero ori tuo, et te docebo quae loquaris. 13. Et dixit: Obsecro Domine, mitte per manum per quam mittes. 14. Et iratus est furor Iehovae contra Mosen, et dixit: Annon Aharon fratrem tuum Levitam novi, quod loquendo loquuturus sit ipse? Atque etiam ecce egredietur in occursum tuum, et te