23:54 do ac perdendo omne genus fraudibus et fallaciis instructum. Quamvis igitur obstrepant impii, nihiL est in hoc loquendi genere quod merito nos offendat, si Moses Satanam iniustitiae principem sub ministri organique sui persona describit, quo tempore Christus ecclesiae caput et sol iustitiae nondum palam illuxerat. Adde quod humanae ingratitudinis foeditas melius inde perspicitur: quod quum sibi Dei manu in subiectionem cuncta animalia esse tradita Adam et Heva agnoscerent: ab uno tamen ex suis mancipiis abduci se passi sunt ad rebellandum Deo. Quoties intuebantur quidquid animalium erat in mundo, tam summum Dei imperium quam singularis bonitas in mentem illis venire debebat: contra vero, dum serpentem vident ab opifice suo esse apostatam, non modo poenas non sumunt, sed contra legitimum ordinem se illi subiiciunt et addicunt, apostasiae eiusdem comites, hac tanta pravitate quid fingi potest indignius? Ita serpentis nomen non allegorice, ut quidam inepte faciunt, sed in genuino sensu accipio. Mirantur etiam plerique quod Moses simpliciter et quasi ex abrupto narret Satanae impulsu in aeternum exitium cecidisse homines: quomodo autem a Deo impulsor ipse defecerit, ne verbo quidem attingat. Atque inde factum est ut fanatici homines Satanam malum et perversum, qualis hio describitur, conditum fuisse somniarent. Atqui Satanae defectio aliis scripturae locis probatur, et impium delirium est, malae ullius et corruptae naturae creationem Deo affingere: nam perfecto mundo testimonium ipse cunctis suis operibus reddidit, quod essent valde bona. Quare sine controversia statuendum est, malitiae qua praeditus est Satan, principium non a natura: sed a defectione esse: quia a Deo iustitiae et omnis rectitudinis fonte discessit. Sed eius lapsum nunc praeterit Moses, quia illi propositum est, breviter humanae naturae corruptionem narrare: ut sciamus Adam non fuisse ad multiplices istas, sub quibus laborant omnes eius posteri, miserias conditum, sed propria culpa in eas decidisse. Dum reputant homines quot et quibus obnoxii sint malis, continere se nequeunt quin fremant et obmurmurent Deo, cui perperam imputant iustas peccati poenas. Notae sunt querimoniae, clementius egisse Deum cum porcis et canibus. Unde hoc, nisi quia miserum hunc et perditum statum, sub quo tabescimus, non referunt acceptum Adae peccato, sicuti par erat? Sed hoc longe deterius, quod interiora animae vitia (qualia sunt, horribilis caecitas, contumacia in Deum, pravae cupiditates, violenti ad malum impetus) in Deum reiiciunt: quasi non accidentalis esset tota ingenii nostri perversitas. Consilium ergo Mosis fuit paucis complecti quantum a prima origine differat praesens nostra conditio: ut cum humili culpae nostrae confessione discamus mala nostra lugere. Quare nou 4*