20:54 eiiciendum me iuvaret. Domum reversus ecce sanguis faeculentus loco urinae: postridie calculus e vesica in canalem prorupit : hinc acerbiores cruciatus. Longius dimidia hora totius corporis concussatione conatus sum [me~\2) liberare. Nec tamen quidquam profeci, nisi subsidio aquae calidae adiutus. In [terior] 3) canalis undique exulceratas fuit, ut largus sanguis proflueret. Nunc mihi revixisse videor quia data est bidui relaxatio. De statu Galliae copiosius scriberem si plus suppeteret otii. Lugduni reddita sunt templa sacrificis,4) quatuor tantum nobis relicta, ex quibus unum astute falso praetextu impetratum fuit. Qui ante urbi praefuerat5) revocatus est, homo sedati mansuetique ingenii, papistis exosus quia nobis favet. Animos ubique pii colligunt. Multis in locis hostes adhuc tumultuantur, ac tam incendiis quam caedibus exsultat eorum rabies. Eo tandem prorumpent ut suos quoque patronos sensuri sint implacabiles.6) Conestabilis mitescit indies. Regina, tametsi Principi blanditur, levis tamen et versuta nullam spem vel perquam exiguam nobis facit. Etsi autem7) nihil in ea sincerum, morem tamen gereret8) si videret hominem cordatum et magnanimum. Quanquam curia Parisiensis tandem consiliarios qui profugi erant admisit, multi tamen se munere abdicarunt, hoc est, pecunia commutarunt. Id aegerrime fert Cancellarius, qui vellet illic quam plurimos esse nostrae partis. Itaque severe istas resignationes quantum in se est prohibet. Admiraldus domi9) adhuc quiescit. Frater eius in aula est. Connestabilis vix tandem extractus ut contra Anglos exercitum ducat. Aut Condensis mollitie et ignavia nihil turpius, aut brevi continget aliqua mutatio. Vale, ornatissime vir ac observando frater. Dominus te incolumem tueatur, donis suis magis magisque locupletet ac labores tuos secundet. Saluta 10) diligenter omnes symmystas. Collegae etiam mei qui nunc 2) Exemplar Sang (Mense in margine lacerum. 3) Interea S. om. totum Tur. 4) Hist. eccl III 243: Le mareschal de Vieilleville fut envoye a Lyon, pour passer puis apres en Dauphine et en Languedoc: la venue duquel, comme il estoit homme d'esprit paisible et qui ne s'estoit iamais rendu partial en ces derniers troubles, servit de beaucoup pour adoucir les esprits. La paix fut publiee, lieux assignes a ceux de la religion qu'ils bastirent depuis a grands frais Mais peu a peu ils furent fort mal traittes. L'effect monstra que le texte de l'Edict et l'intention de ceux qui manioient les affaires ne s'accordoient pas. 5) Francois d'Agoult, Comte de Saulx, gouverneur de Lyon depuis 1551 (ibid. 215). 6) that even their protectors will feel that they are implacable. 7) ante Tur. 8) Plures add. Principi. 9) *". e. in dominio suo Chatillon- 10) Hos ultimos versus praebent exemplaria Genevensia, Bernense et Simlerianum, non vero Sangallense et Turicense. 4*