19:54 Albertus Dei gratia senior marchio Brandeburgicus et in Borussia dux, *) ete. Salutem et benevolentiam nostram, reverendo, sincere nobis dilecte. Etsi nuncio de morte Claudii Drohotii a grandi valle 2) accepto, vehementer perturbati sumus, quod eum virum et propter ipsius virtutem et summam multarum maximarum rerum, praesertim in re militari peritiam, mirifice diligebamus, ac bona et fideli eius opera usuros nos esse sperabamus: tamen quum non sine singulari Dei consilio ex his aerumnis in meliorem vitam sit evocatus, nec divinae voluntati repugnare, nec invidere ipsi Claudio adeptam quietem fas esse ducimus. Vobis vero quod nos hac de re, quoquo modo de ea se haberet, per literas certiores facere voluistis, magnas ut par est agimus gratias. Verum quum ex Claudio audivisse nos meminerimus, conscriptos a se esse libros aliquot de re militari, etiam atque etiam a vobis petimus, ut nisi ii intercepti sunt, nostro nomine ac sumptu quam accurate exscribi eos curetis. Pergratum id nobis erit, ac nos vicissim omnem vobis benevolentiam pollicemur. Hisque Reverentiam vestram feliciter valere cupimus. Datae Regiomonti, 14 Octobris Anno 1561. manu propria sbsp Ah.8) 3572. SCHENCKIUS CALVINO. Mittit Brentii libellum tanto theologo indignum. Affirmat Augustae Calvinum suos habere asseclas, quamvis Lutherani dominentur. Cupit de rebus Gal- Uae certior fieri. (Ex autographo Cod. Genev. 196, fol. 206.) Ornatissimo viro D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis concionatori primario domino et amico suo in primis observando. 3571. 1) Fuit is ultimus Ordinis equestris teutonici princeps (Hochmeister) ei primus JBorussiae dux qui suadentibus Luthero et Osiandro reformationem in sua ditione instituit, et a. 1544 Regiomonti universitatem literarum condidit Obiit a. 1568. Vide Io. Voigt, Briefwechsel beruhmier Gelehrten mit He. Albrecht Kon. 1541. 2) Viri nobis ignoti. Nomen videtur gallicum: Brohot de Grandval (?) 3) Sic nobis monogramma videmur legisse: subscripsi Albert Herzog.