16:54 legio vestro minus placere quae de sacramentis trado, antevertere visum est, ne quid dissidii silentio meo vel dissimulatione foverem. Certe ut non libenter me obtrudo, ita si quispiam vestrum mea doctrina offenditur, nulla ad eum placandum satisfactionis ratio a me negligetur. Quod si ad offensiones tollendas utilis mea ad vos profectio esse videbitur, quamvis longum et incommodum esset iter, nihil tamen molestiae recuso. Nam quum hoc studium sanctae inter nos concordiae mihi debere videor: tum vero quia amplissimus senatus summa humanitate oblatam sibi dicatamque Harmoniam amplexus est, literisque testatus,6) sibi gratum munus fuisse ac iucundum, ita me sibi devinxit, ut hoc suo merito a me officium exigere videatur. Neque tam mea causa laboro, quam ut peregrinos fratres quibus hospitium Dominus in urbe vestra concessit, sincera dilectione amplectamini. Audio enim,7) nescio quid litium et vexationis metuere quod eorum quietem perturbet. Porro quum sciatis partem vi et tyrannide hostium Christi patria expulsam ad vos migrasse, partem vero, ut vobiscum puram Christi fidem profiteretur, voluntario se exsilio multasse : quantam8) aliis misera sua conditio, aliis prompta ad sequendum Christum alacritas gratiam conciliare debeat, apud vos disserere supervacaneum 9) foret. Imo si quae in ipsis desideretis, ut forte eos suis vitiis laborare credibile est,10) venia tamen et facilitate scitis ferendos esse. Potius vero quam ut in certamen erumpat si qua hactenus occulta fuit simultas, quascunque mihi partes imponere voletis, suscipere paratus sum. Certe ad pacificationem utrisque fidus semper ero et hortator et adiutor. Valete, carissimi et ex animo vere colendi fratres. Dominus vos spiritu prudentiae, fortitudinis et mansuetudinis gubernet laboresque vestros benedicat. Amen. Genevae 6. Nonas Martii 1556. Frater et symmysta vobis in Christo vere 11) coniunctus Ioannes Calvinus. 6) Non exstant. 7) ex Pollano puta N. 2385. 8) quantum Beza; quaeque Mittes. 9) supervacuum JEJdd. 10) Et sane ipsorum contentiones multum iis nocuerunt apud ministros. 11) Domino Ritier. . Subscriptio tota Calvini manu.