15:54 nonnulla spe confirmatus, et se non palam cognitum iri arbitratus, ut per Sedunenses in Italiam quam citissime6) emigraret, iter suum illac satia infeliciter instituerat. Genevae autem quum esset paenula et pileo tectus concionantem ministrum pedibus suis stans diligenter audivit. Verum a nonnullis cognitus et deiectus eo ipso die comprehensus et carceri commendatus fuit. Res sic habet: Accititius quidam minister aut ministri puer, imo, ut plerique aiunt, ipsius ecclesiastae coquus,7) magistratum adiit exponens adesse illic haeresiarcham Servetum qui sanctissimam trinitatem pernegaret et Cerberum tricipitem appellaret, in ipsam Genevam et eius ministros perpetuo contumeliosum, et pleraque alia de homine magistratui persuadens, viatoris sibi copiam fieri postulans ut confestim detineretur, ne ullo pacto elabi posset, se cum illo carceribus offerens donec utrique ius fieret. Sic enim illic nescio quo more receptum est ut quicunque peregrinus et advena illac transiens possit per quemvis alium de quovis facto etiam apud Indos patrato postulari et reus fieri, dummodo accusator se talioni subiiciens offerat se una cum accusato iudicium et censuram dicti magistratus se in carceribus subiturum, donec uterque vel alteruter sibi sponsorem inveniat de iuri stando vel iudicato parendo. Nunc audite tragoediam. Probus minister vel coquus postulato reo confestim sponsorem adinvenit, pauper Servetus nullo reperto fideiussore in carceres male detruditur, illinc non cxiturus donec de pelle sua nundinatio peragatur. Accusator personatus facto liber et securus evasit. Nunc qualis scenae introitus, dispicite. Quaeso vos, pii et nullo affectu polluti, si accusator in capitali causa debuit fideiussoribus liberari? si talioni obstrictus iure dimitti potuit, reo carceribus mancipato? Quid si Michael aequiores et rectos iudices nactus universalis concilii sententia absolvendus fuisset et accusator talionis poena feriendus, numquid et fideiussor ad capitalem poenam vocatus esset? numquid sponsor ad flammas deductus, alienum facinus suo corpore luiturus? Atqui naturae ratio, aequitas et iuris censura huic ordini refragantur. Constat enim pro accusatore capitali sponsorem seu fideiussorem recipiendum non esse, sed ipsum una cum reo postulato personaliter detinendum, donec de alterutrius crimine vel innocentia plene cognitum sit. Videtis igitur quale fuerit initium Servetani processus, quanta aequitatis et iustitiae observatio. Iam puto vos progressum reliquamque tragoediae 6) Trechselius I 228 eum per totum mensem Genevae commoratum fuisse sine teste perhibet. 7) Me. de la Fontaine, olim Fallesii domesticus, nunc Calvini {Tom. VIII. 727). 4*