11:54 restinguent, modo dexteritatem quam potest adhibeat. Vale, frater mi integerrime. Cogor enim hic abrumpere sermonem, quia nimis sero exorsus sum. Salu tabis mihi omnes fratres amicissime, Capunculum, Corderium, Thomam, Michaelem, Fatonum et alios. Benedictus Dominus qui virtute sua vobis adfuit in subigenda illa bestia quae adversus gloriam ipsius cornua extulerat. Saluta etiam mihi diligenter fratrem Gaucherium cum uxore. Dominus vos incolumes servet. Nostri omnes te salutant. Argentorati 21. Iunii. Calvinus tuus. 222. BUCERUS MINISTRIS BERNENSIBUS. Quem Genevenses iam sibi expetunt Calvinum, is Argentorati tam necessarius est ut magis alibi non posset. Ipsa Argentoratensis ecclesia inter omnes eminet et plurimis pro seminario est cui suum decus suaeque vires adimi nequeunt. Iam et Metensibus prospiciendum, et Calvini praesentia Hagenoae requiritur. (Ex apographo Ionvillaei quod exstat in Cod. Genev. 196, fol. 80 in cuius tergo legitur manu Farelli scriptum: Ad pastores Bernenses Buc. mense Iun. 1540.) Gratia et pax, viri optimi, fratres carissimi. Venit huc Pharellus noster ferens multorum fratrum et mandata et literas ad carissimum fratrem nostrum Calvinum et nos, quibus a nobis contendunt, ne quid obstare patiamur quominus obsequatur Calvinus1 vocationi Genevatium, qua hi illum pastorem suum repetunt. Gaudendum, fateor, nobis est quod illi ad se redeunt et se Christum in ministris eius expulisse agnoscunt. At nihilominus id etiam videndum, ne inde ubi Domino hic plus quam Genevae fructus adferre potest avocetur. Extra Witembergam haud ita multae ecclesiae sunt praeter nostram, ubi et ministri et magistratus curam suam longe ultra et suos et quos nunc habent extendant, si cuique ecclesiae res sua salva esse videatur. De aliis ecclesiis, aut etiam posteritate, non valde sollicitas videas. Nostrum itaque esse merito arbitramur, ut demus operam ne id studii pro aliis et futuris ecclesiis, quod dominis nostris dedit, exstinguatur, et hoc qualecunque instituimus seminarium sacri ministerii dilabatur. Ad eam autem rem valde necessaria nobis est opera Calvini nostri. Praelegit in theologia admodum feliciter, et ad defendendum contra sophistas impios evangelium Christi plurimum institutus est, non tantum eruditione rara sed etiam 4*