9:539 539 RESPONSIO 540 sapere, nunc ad libere loquendum incitant: praesertim quum in medio contextu laudetur calliditas, non esse quod sentias passim et ubique dicendum. Ad caeremonias dum ventum est, quae a Christo institutae sunt ad colligendam novi populi societatem et sacramenta vocantur, statuit caste et integro observandas : nihil eorum institutioni tanquam mutilatis et imperfectis addendum, neque ut superfluis detrahendum. Est hoc quidem aliquid, quamvis non totum: quia alios omnes ritus obliquo artificio [pag. 48] in ecclesiam admittit. Sed haec dimidia veritas quam extorsit pudor, altero post versu evertitur, quando apostolis, eorumque successoribus ius concessum esse credit caeremonias instituendi, quae in sacramentis administrandis ornatus loco accederent. Ergo qui nihil addendum confessus erat, nunc adventitias traditiones non modo admittit, sed etiam commendat. Verum arguto effugio se expediet: modo ne sacramenta putentur mutila aut imperfecta, ferendas esse accessiones. Ita quibuscunque mixturis prope in novam figuram mutata fuerint sacramenta, [pag. 49] nihil erit vitii: modo ne palam Christo exprobretur, mancum esse vel mutilum quod instituit. Scio equidem quam vetusta sit origo exsufflationis et chrismatis, atque etiam paschalis cerei : his postea accessit sputum sale mixtum, aliaeque multae insulsitates. Si quis haec additamenta repudiet, uno verbo lis dirimetur : optimo consilio Christi institutioni adiuncta fuisse: quoniam ipsa baptismi actio nullo splendore ornata per se frigeret. Quasi vero per incogitantiam haec utilitas Christum fugerit, neque satis providerit, oleo et cerei lumine non minus quam aqua repraesentandam [pag. 50] esse spiritus gratiam. Porro quae ab ipsis ecclesiae initiis per universum orbem summo consensu ad nos propagatae sunt caeremoniae, quum earum rationes perpetuae sint, perpetuam quoque observantiam, censoris iudicio, esse convenit. Sed quomodo hoc cum proxima pagina conveniat non video: ubi dicit ritus quosdam, qui per universum fere orbem olim observabantur, quia non tantum habebant momenti, aut temporum commutatione utiles esse desierant, aut intemperantia populi in abusionem venerant, paulatim desuetudine esse abrogatos. Ubi igitur perpetua [pag 51] ratio, ex qua perpetuam observandi legem nuper ducebat? Itane homini arreptitio, qui sui repente oblitus secum pugnat, se totus orbis subiiciet ad dissensiones eius arbitrio sedandas? At Augustinum habet patronum. Quid ille? Si quid scripturae divinae praescribit autoritas, non esse dubitandum quin ita facere debeamus ut legimus. Ergo scriptura per se conscientias stabiliet, nec iam erit inutilis, quamvis traditione ἀγράφῳ non adiuta. Si quid vero tota per orbem frequentat ecclesia (idem Augustinus pronunciat), vocare in controversiam, insolentissimae esse insaniae, [pag. 52]