48:539 539 IN ACTA APOSTOLORUM 540 asserendis fidei dogmatibus ratio, ut praeeat Dei autoritas: deinde accedat ecclesiae suffragatio. Quamquam simul prudenter habendus est verae ecclesiae delectus: sicuti nos exemplo suo hic Paulus docet. Quamvis enim sciret ecclesiae larvam contra se a sacerdotibus obtendi: intrepide tamen sinceros Dei cultores a sua parte stare affirmat, et illorum patrocinio contentus est. Nam quum duodecim tribus nominat, non permiscet omnes qui secundum carnem ex Iacob erant progeniti: sed eos tantum intelligit, qui verum pietatis studium retinebant Neque enim consentaneum fuisset, promiscue laudare gentem ipsam a timore Dei, qui non nisi in exiguo numero vigebat In utroque praeposteri sunt papistae : quia et hominum suffragiis obruunt verbum Dei, et mixtam ex indoctis vel impuris hominibus colluviem catholicae ecclesiae titulo sine colore vel pudore insigniunt. Atqui ut cum vera ecclesia nos sentire probemus, a prophetis et apostolis incipere convenit: deinde illis aggregandi sunt, quorum nota et testata est pietas. Si a nobis dissidet papa cum suo clero, non est quod magnopere simus anxii. Probatur autem religionis verus affectus ab assiduitate et vehementia: quod illo maxime tempore rarae virtutis fuit, dum miserrime afflictabantur Iudaei. 8. Cur incredibile. Non dubito quin et rationibus et scripturae testimoniis asseruerit quod de resurrectione et coelesti vita tradebat. Caeterum merito ad Dei potentiam revocat quos alloquitur, ne ex sensus sui modulo de illa iudicent. Nihil enim ad persuadendum magis difficile quam futura corporum instauratio, ubi in nihilum redacta fuerint. Ergo, quia mysterium est longe altius humano ingenio, meminerint fideles hic reputandum esse quam late pateat immensa Dei virtus, non quid ipsi apprehendant: sicuti idem Paulus admonet 3 ad Philipp, cap. (v. 21). Nam ubi corpus nostrum humile transfigurandum dixit corpori Christi glorioso, continuo post addit: Secundum efficaciam, qua potest sibi subiicere omnia. Sed ut plurimum maligni in Deum et iniurii sunt homines, qui longius extendi nolunt eius brachium quam pertingat ipsorum sensus: ita, quantum in se est, operum eius magnitudinem, quae coelum et terram exsuperat, restringere cuperent ad suas angustias. Contra vero, Paulus quid possit Deus expendere nos iubet, ut supra mundum erecti, ex omnipotentia illius, non imbecillo mentis nostrae captu, fidem resurrectionis concipere discamus. 9. Et ego quidem existimabam me adversus nomen Iesu Nazaraeni multa repugnando facturum. 10. Quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta. Et quum occiderentur, detuli sententiam, ll. Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam