20:539 539 EPISTOLAE 4239.4242 540 vitam probam et christianam. Idem ille, quum querelis nostrorum plerumque interfuerit, ubi vitae nostrae tam miseram conditionem, nostras aerumnas, perpetuas obturbationes, undique imminentia pericula, capitis et bonorum imminentes ruinas, saepe opponi atque lamentari vidit, postremo adeo res rediit, homo pientissimus saepe eadem et graviter audiendo victus est, putavitque sibi hac secessione melius consultum iri. Nisi vos vestraque opera nobis perspecta fuissent, nunquam hoc coepisset, neque nos probassemus. Quum itaque vos, ad quos confugiendum sit, dignos putamus, vos quoque ne indignos putetis esse nostros vestro contubernio. Et hunc rogo in gregem vestrum, qua bonos omnes humanitate soletis, recipite. Non erit hic vobis oneri, sed ut speramus poterit esse usui. Pridie quam abiret amplexati sunt illum multi viri boni, qui de eadem re iam pridem deliberant. Nos quoque adhuc idem saxum volvimus. Plura ad te propediem scripturus sum, quae nondum licuit per otium. Adhuc enim quintum reducem diem ago. Tu interea si quid habes novi rescribe. Vale, et me ut facis ama. Dominus Iesus te tuamque familiam totam augeat. Scripsit ii. Cal. Novemb.*) Tuus Oapnius. 4240. OAPNIUS CALVINO. Literae commendatitiae. (Ex authentice*, sed non autographo, Cod. Genev. 110, fol. 75.) Carissimo viro Carolo passelio. Tanto tempore literis tuis caruisse molestum fuit, tum quod illae mihi iucundae atque utiles erant, tum quod propterea nonnihil veritus sum ne quid me immutatum suspicareris. Atque hoc ultimum maxime ex te scire velim. Tibi enim potius quam mihi ipsi in ea re credam, quod te meae saluti semper melius velle et posse consulere novi, ob idque ego (ut antea semper feci ab eo maxime tempore quo te novi) me tuae commendo et committo fidei, ut ne me valere iubeas, aut sinas diutius torpere. Literis tuis admonitus indies melior 4239. 1) Fortassis initio regni Henrici IL quum Calvini uxor adhuc viveret Verum certi nihil constitui potest.