9:538 ecclesiae traditioni adversae, et per errorem, vel imperitiam, vel ambitionem postremis his et corruptissimis temporibus invectae sunt. Eas ut fermentum vitandas et cavendas non negat: sic tamen ut privato homini temere apud quosvis contendendum non putet, ubi certa offensio: utilitatis et profectus nulla spes. Expendant lectores in hoc ordine ex [pag. 43] immensa errorum congerie quae in mundo grassatur, nullum prorsus comprehendi. Nuper de posteriorum temporum corruptelis disseruit: eas de quibus nunc habet sermonem, restringit ad postrema haec et corruptissima tempora. Atqui ex tot erroribus, de quibus hodie nobis certamen est, et quos obstinate papistae tuentur, fateor vix ullum reperiri qui non sit centenarius. Traditiones nondum attingo, quarum mentio paulo post fiet. Falsas et impias doctrinas, quibus adulterata est tota religio, iam ante nostram et patrum aetatem fabricavit Satan. Ergo quacunque parte aggrediamur [pag. 44] papatum, hoc propugnaculo munitus erit, pro fermento non esse habendum nisi quod postremis annis invectum sit. Dicemus puram et legitimam Dei invocationem corrumpi, dum ad patrocinium mortuorum confugitur. Facessat omnis disceptatio: quia res tot saeculis comprobata traditio est. Dicemus tyrannicam esse legem, et sacrilegae audaciae plenam, imo diabolici furoris, dum quisque iubetur quotannis proprio sacerdoti omnia peccata confiteri : atqui saeculum praeteriit ex quo Innocentius tertius in concilio Lateranensi decretum hoc condidit. De [pag. 45] transsubstantiatione litem movebimus: in promptu erit responsio, quadringentos annos non censeri in hac postrema aetate. Videmus ergo ut bonus censor facete scurrando fermenta omnia sepeliat, dum negat pro fermento habendum esse, nisi de quo nulla movetur controversia. Neque etiam dolo vacant exceptiones. Per errorem, imperitiam, vel ambitionem : quia, antequam pateat ad disceptationem aditus, unum ex his tribus coarguendum erit. Quid autem si per avaritiam, vel cuiuspiam Epicurei vafritiem error obrepserit? Videmus ergo ut meris [pag. 46] nebulis perstringat oculos. Iam qua severitate phantasma suum persequitur? Doctrinas palam impias, quae heri emerserint, cavendas non negat ut fermentum: modo qui eas noverint, non temere apud quosvis contendant. 1) Quid hoc sibi vult? Nempe ut qui aliis praeire debebat, perfido silentio prodat fratrum salutem. Paulo quidem honestius quod statim subiicitur: ubi gloria Dei, vel proximi utilitas postulat, quod sentias, libere et constanter dicendum esse. Sed facilius ignem cum aqua concilies, quam flexuosas istas ambages quae homineb saniore [pag. 47] intelligentia praeditos nunc iubent sibi solis 1) noverit con tendat. Amst.