48:538 magnopere curabant. Nec obstat quod Christus in pharisaeos praecipue, tanquam omnium deterrimos scripturae corruptores, invehitur. Nam quum sibi ex arcano et recondito sensu ius interpretandae scripturae vendicarent: hinc illa mutandi novandique audacia, cui Dominus succenset. Sed Paulus commenta illa, quae temere fabricata tyrannico rigore urgebant, non attingit. Nam illi propositum erat tantum de resurrectione mortuorum loqui. Quamquam enim legem in multis partibus adulterassent: aequum tamen erat, ut in tuenda sana fide pluris esset eius sectae autoritas quam aliarum, quae longius a nativa puritate desciverant. Adde quod de vulgari tantum iudicio loquitur Paulus, quod subtilioris scientiae colorem spectabat. 6. Ob spem repromissionis. Nunc in causam descendit, quod scilicet ob praecipuum totius fidei caput laboret. Etsi autem generaliter de resurrectione loquutus videtur: colligere tamen licet ex contextu, ab altiore principio exorsum esse : et eas circumstantias complexum esse, quae proprie spectabant ad fidem evangelii. Reum se factum esse a Iudaeis conqueritur, quod spem promissionis ad patres factae assereret. Exordium ergo istud fuit, atque adeo defensionis cardo, foedus, quod Deus pepigerat cum patribus, ad aeternam salutem referri. Quare haec disputationis summa fuit, quod nulla esset Iudaeorum religio, nisi ad coelos essent attenti, et proinde oculos in Christum novae vitae autorem dirigerent. Gloriabantur se ex omnibus terrae populis solos a Domino electos. Atqui nulla erat adoptionis utilitas, nisi mediatore promisso freti in haereditatem regni Dei respicerent. Multo ergo plus concipere decet quam aperte exprimat Lucas. Et certe non alio spectat eius narratio, nisi ut sciamus de quibus disseruerit Paulus. Quid autem et quibus verbis, subticet. Interea nostrum est ex brevi summa colligere quae ad disputationem hanc pertinent: quae libere et ingenue coram Agrippa tractata fuit, ubi placide agendi facultas dabatur. 7. Ad quam duodecim tribus. Expostulat apud Agrippam, quod eo prolapsus sit ecclesiae status, ut oppugnent sacerdotes communem spem omnium fidelium : ac si diceret : Quorsum suspirant eorum vota, quicunque ex gente nostra sollicite Deum colunt, noctesque et dies impendunt ad pietatis officia, nisi ut tandem ad immortalem vitam perveniant? Atqui idem est totius doctrinae meae scopus: quia, ubi redemptionis gratia proponitur, simul aperitur ianua regni coelorum. Et quum praedico a mortuis excitatum salutis autorem, primitias beatae immortalitatis offero in eius persona. Ita superior doctrinae confirmatio ex Dei verbo sumpta fuit, quum patribus factam promissionem in medium adduceret. Nunc secundo loco adiungit ecclesiae consensum. Atque haec legitima est in