20:538 optime de republica nostra sen tien te, qui (ut audio) sacrarum literarum adeo cupidus est, ut earum libere exercendarum causa domo et fortunis relictis ad vos potissimum profectus sit. Itaque hunc, de quo testimonium optimum habeo, ut fratrem tibi summopere commendo, nec vereor quin adventus ipsius ad te satis eum tibi commendet. Non ignoras, quum primum hic adversi aliquid contigit, omne perfugium bonorum in te maxime esse positum. Nihil hic a Domino habere potes melius quam ut velis, neque maius quam ut possis conservare quam plurimos. Quotidie literas tuas vehementer desidero, quibus quo in statu res vestrae, quin et nostrae, sint intelligere possimus. Amici quoque tui hic omnes itidem cupide exspectans Rem certe gratissimam nobis feceris, si quam brevissime poteris de omnibus rebus nos per literas certiores reddideris. Exspecta propediem alias a me literas. Interim vale. Dominus noster totus te una cum sanctissima uxore nobis conservet incolumem. Tuas preces mea causa enixissime imploro. Tuus Capnius. 4239. CAPNIUS CALVINO. Commendat pium aliquem qui exsilio suae saluti prospicere vult. (Ex authentice, verum non autographo, exemplari Cod. Genev. 110, fol. 73.) Egregio viro D. Carolo Passellio. Hic qui ad vos novus colonus proficiscitur est vir bonus et fidelis, mihi caeterisque piis hominibus carissimus, ut qui notam nobis testatamque fecerit cf. 220 et 223: Antoine Fumee est venu de gens de sa robe fort estimez en leurs Estats. Son pere grand gouvernoit le Boy Loys 10 [imo XZ] et mourut son Chancelier. Son pere gouverna le Roy Charles 8 et Loys 12 et estoit Maistre des Requestes, lequel laissa son fils aisne son successeur audit Estat et Office Ledit Antoine Fumee a exerce iceluy Estat par le tems et espace de vingt-quatre ans en reputation de bon Iuge et entier pourquoy il s'est expose a l'envie de plusieurs hommes meschans etc. Hanc epistolam scriptam suisse diu antequam autor ipse propter religionem in discrimen venisset quod factum est a. 1559 vergente, occasione causae Annae du Bourg. Verum accuratius definiri eius natales vel coniectura nequeunt, quod et de sequentibus dicendum.