9:537 537 AD VERSIPELLEM MEDIATOREM. 538 utique ad occasum gentcb Deo purum sacrificium oblaturas. Si fatuitatem hanc repudiemus, sufficiet adversae parti τὸ φαινόμενον, ut rata sit autoritas. Quartum genus quaestionum quod enumerat, videtur quaedam [pag. 38] esse retractatio. Nam si qua doctrina neque tam claris scripturae testimoniis, neque tam antiquo et magno consensu ecclesiae nitatur, posterioribus tamen temporibus in praecipua occidentis parte recepta sit, quum divinis literis manifeste non repugnet, in eius confutatione neque pugnaciter agendum censet, nec ideo turbandam esse pacem. Quibus verbis etsi primo intuitu videtur recentioris ecclesiae placita a superioribus distinguere, quam tamen flexiloquus sit, hinc palam liquet, quod nuper dubitationem tollens de maioris partis consensu, nullam aetatem [pag. 89] designavit. Sed in eo se prodit turpior nequitia, quod nunc claris scripturae testimoniis exornat, quae prius αὐτόπιστα esse voluit. Quorsum vero tendit praeclara eius sententia? Notemus dc recentibus figmentis eum ioqui, quae carent omni antiquitatis suffragio. Ea non vult pugnaciter confutari, nisi manifeste repugnent sacris literis. Cur istud suum Manifeste inseruit, nisi ut ἀντιλογία nulla credatur, in qua verbum cum verbo non confligat? Ergo si quis Baalim adoret, eximere se poterit a manifesta repugnantia: quoniam articulate non asserat plures esse deos. Longius provehitur arrogantia [pag. 40] censoris : nempe si sententia aliqua iam omnino recepta minus probabilis videatur, de ea tamen non passim et odiose contendi oportere, sed cum eruditis et moderatis viris placide inquirendum. Primo dubium non est quin verborum blanditiis mali gravitatem extenuet, dum sententias minus probabiles appellat falsa, perversa, aut vitiosa commenta. Quid autem est odiose certare, nisi populum ingenue monere ut sibi caveat? Non patitur censor huius generis errores nisi inter doctos agitari: ut scilicet in umbra confabulentur qui eruditionis opinione superbiunt : totus Christi [pag. 41] grex a veri cognitione arceatur. Interea plus licentiae quam par e&set, curiosis et protervis hominibus concedit: ut in probabili disputatione libera sit quidvis sequendi facultas. Etsi enim nullus nobis est in terra fidei magister, cuius arbitrio stare et cadere nos oporteat, hic tamen aptior erat modestia et sobrietas quam fovendis erroribus. Caeterum quidquid hactenus dixit adeo venuste fucatum est, ut quaecunque in medium producta fuerit doctrina, ad tertiam, quartam vel quintam classem, pro cuiusque libidine referri queat. En sinceritatis studium, quo se toties insinuat [pag. 42] in lectorum gratiam. Qua iactantia aliquid proficeret, si cum bestiis esset negotium. Nunc audire operae pretium est quid de sententiis pronunciet, quae et divinis literis et veteris