48:537 537 CAPUT XXVI. 538 2. 3. Diximus quo consilio productus fuerit Paulus in consessum illum, ut scilicet ex Agrippae et aliorum monitu scriberet Festus ad Caesarem. Ideo non simplici nec usitata defensionis forma utitur: sed ad docendum magis sermonem attemperat. Ponit quidem Lucas excusandi verbum: sed quod non male quadrat, ubi redditur doctrinae ratio. Porro quia expertus erat Paulus, quidquid ex lege et prophetis sumptum foret, secure a Festo despici, se ad regem convertit, quem magis attentum fore sperabat, ut qui alienus non erat a religione iudaica. Et quia hactenus apud surdos verba profuderat: nunc se habere gratulatur qui propter peritiam et usum recte iudicet. Caeterum ut Agrippae scientiam laudat, quod legitimus sit earum rerum cognitor de quibus agitur: ita vicissim rogat ut patienter audire velit. Minus enim excusabilis alioqui in eo neglectus foret ac fastidium. Quaestiones vocat doctrinae capita quae tractari solebant inter scribas, apud quos subtilius excutiebatur religio. Consuetudinum verbo ritus intelligit qui totius gentis communes erant. Summa est igitur, regem Agrippam neque doctrinae, neque caeremoniarum legis ignarum esse. Illatio ista, quapropter rogo ut patienter me audias, sicuti iam attigi, quo quisque magis in scripturae notitia profecit, eo magis attentum esse debere significat, ubi de religione quaeritur. Nam quod intelligimus minus molestiae nobis affert. Aequum vero est de cultu Dei nos ita esse sollicitos, ne audire gravemur quae ad eius definitionem spectant: ac praesertim ubi iam principiis imbuti sumus: ut promptum nobis sit iudicium, si animos advertere libeat 4. 5. Vitam quidem meam. Nondum ingreditur in statum causae: sed quia falso traductus fuerat, multisque criminibus oneratus, ne personae odio rex Agrippa causae sit infensus, suam innocentiam prius asserit. Scimus enim, ubi semel animos occupavit sinistra suspicio, sensus omnes quasi praeclusos teneri ne quid admittant. Ergo nebulas pravae opinionis, quae ex falsis rumoribus collectae densataeque fuerant, initio Paulus abstergit, ut sibi audientiam apud puras et bene purgatas aures conciliet. Hinc perspicimus causae necessitate Paulum fuisse compulsum, ut anteactam vitam laudaret. Caeterum, non diu in ea parte moratur: sed statim ad resurrectionem mortuorum sibi transitum facit, dum se pharisaeum fuisse commemorat. Exactissimam vero sectam dici interpretor, non sanctioris vitae respectu, sed quod in ea resideret magis genuina doctrinae sinceritas, maiorque luceret eruditio. Gloriabantur enim se arcanam scripturae intelligentiam tenere. Et certe sadducaei, quum se iactarent esse literales, obruta scripturae luce in foedam crassamque inscitiam delapsi erant. Esseni vitae austeritate contenti doctrinae studium non