25:537 537 COMMENTARIUS IN IOSUE CAPUT XVIII. 538 1. Congregata est autem. Hic refertur celebris conventus habitus in Silo, ubi deliberatum fuit de iaciendis reliquis sortibus. Nam etsi pio studio sortitionem aggressi erant, fuerat tamen actio interrupta: ac si victoria praecedere deberet distributionem, quae pendebat a solo ore Dei. Conveniunt igitur in Silo, ut decernant quid factu opus sit in futurum tempus. Nec vero dubium est, quin coetum hunc Iosue indixerit, ut pigritiam illis excuteret. Neque enim ipsi sponte quidquam proferunt, sed ab obiurgatione incipit, quod segnes ac remissi sint in adeunda quam Deus ipsis largitus fuerat haereditate. Colligere itaque ex eius sermone promptum est, plena quidem alacritatis fuisse exordia: sed nullam fuisse perseverantiam. Et tamen spiritus sancti elogio ornata fuit illa obedientia, quae paulo post elanguit. Ac notandum est, populum reprehendi, non quod sortiri negligat: sed quod haereditatem non occupet divinitus sibi oblatam. Et certe ut signum fiduciae erat sortitio, ita quaecunque singulis obtigerat regio, certum et fidele erat pignus futurae possessionis : quia Deus suam cuique partem assignando minime ludebat. Verbum nS"l quod transtuli cessare, significat etiam remissum esse, vel debilem. Turpis ergo socordiae eos insimulat , quod quum maturum advenerit tempus hostes profligandi, cunctando morentur ac suspendant effectum beneficii Dei. Nam si nuda sorte contenti quod obtigerat fide amplexi essent, prompti haud dubie et expediti fuissent ad bellandum: imo quasi victores ad triumphum properassent. Dicitur autem arca posita fuisse in Silo, non tantum ut consultatio, quasi in Dei conspectu, sanctior esset ac gravior: sed quia locus erat pacatus, et ab omni vi externa et iniuria tutior. In primis enim esse curae debuit, ne ad repentinos insultus exposita esset. Quamvis enim ad propulsandos hostium impetus undique manus Dei esset extenta: sic tamen inter ipsos habitavit Deus, ut essent veluti custodes ac satellites. Caeterum quamvis arcae tunc electa fuerit statio: non tamen perpetuum fuit domicilium, sed temporale hospitium duntaxat. Neque enim in arbitrio vel suffragiis populi fuit Deo sedem ubi resideret praefigere: sed exspectari debuit quod passim occurrit in lege, ut alicubi statueret memoriam nominis sui. Quod tandem exhibitum fuit, quum templo dicatus fuit mons Sion. Qua ratione dicitur in Psalmo 122, 2: Stando manebunt pedes nostri in atriis tuis Ierusalem : quibus verbis innuitur, arcam ad illud usque tempus peregrinatam fuisse. Verum ruina et vastitas Silo tandem docuit, nulla praestantia vel dignitate adversus Dei vindictam protegi, qui eius beneficia corrumpit. Usque ad mortem Heli passus est Deus illic coli sacrum suum nomen: sed quum tota religio sacerdotum impietate foedata, et populi ingratitudine fere abolita