9:536 et consensio, 1) nisi universalis consensus? quia si [pag. 33] pars tantum consentiat, nihil ad traditionem ecclesiae. Verum ut huic inscitiae ignoscam, velim nobis exponat, sufficiatne unaquaeque ex notis. Si in sola antiquitate acquiescendum est, prodigiosissimae quaeque haereses, quae apostolorum aetati contiguae fuerunt, fidem catholicam efficient. Si tres notas simul connexas esse oporteat, non aliis fidei nostrae capitibus accommodari poterit, quam de quibus nulla est inter nos et papistas controversia. Sic nusquam reperietur universitas. Unde apparet non modo fucum fieri, sed inanes praestigias obtendi simplicium oculis, dum [pag 34] sub fallaci traditionis titulo obtruditur confusum ex varia mixtura chaos. Porro qualis ingenuitas, spectrum antiquitatis obiicere, ex quo mox prodigiosa scaturiat errorum omnium congeries ? Nam si rogemus quaenam sit vetustas, cuius decretis parendum est: nobis insulsas naenias iactabit censor, quae sub nomine Ignatii, Clementis, Lini et similium circumferuntur. Miror etiam, quum facile erubescat, non magis esse verecundum dum lucem quae refulget in scripturae simplicitate, ex confusa densaque priscorum interpretum caligine peti iubet. Atque, ut breviter absolvam, [pag. 35] haec fuit origo Cabalae quae Iudaeos fascinavit. Hinc prodiit Pharisaeorum secta, qui legem et prophetas contaminarunt adulterinis commentis. Ex eadem lacuna emersit papatus: nec alia fultura nititur Mahometis religio. Quibus exemplis satis superque monemur quam exitiale sit, vel tantillum a puro et genuino Dei verbo deflectere. Ad alias postea species descendit : ac doctrinam, quae ab omnibus ecclesiis, vel maiori certe parte est recepta, et probabilibus rationibus e sacris literis confirmata, vult indubie [pag. 36] suscipi: quamvis ingeniosis hominibus rationes occurrere possint quibus probabiliter refutetur. Telam quidem araneae texit impostor. Sed quibus nos insidiis appetat, observandum est. Paulo post in locum ecclesiae catholicae subrogabit romanam sedem. Quum ergo pertinaciter tota, quam vocat, occidentalis ecclesia defendat quidquid impietatum merito detestamur, sublata erit tota inquirendi libertas. Quantumvis enim probabili ratione oppugnes quod videbitur2) non esse rationi consentaneum, ingeretur, clypei instar, maioris partis consensus. At sententiam hanc prudenter [pag. 37] temperat censor, dum probabilem confirmationem exigit e sacris literis. Nugae. Nulla enim tam crassa in quaestionem veniet absurditas: cui non inducant colorem. Missam si sacrilegium esse dicamus, in qua fingunt Christum immolari probabilis suppetet ratio quod Melchisedech obtulerit panem et vinum, et propheta denunciet ab ortu 1) Beza et Amst. consensus. 2) Beza et Amst. videtur.