48:536 in magno conventu et coram selectissimis testibus, qui autoritate pollerent, factam Paulo copiam fuisse ac libertatem, non modo agendae causae, quasi se reus defenderet, sed etiam promulgandi evangelii. Prodit enim non aliter quam in doctoris persona, ut Christi nomen illustret. Ita ex eius vinculis erupit Dei veritas, quae libero et soluto cursu passim mox diffusa est : imo ad nos usque manavit. Voce (^avTaotac intelligit Lucas quod vulgo dicimus apparentiam. Atqui ad spirituales Christi nuptias alius cultus est afferendus. 26. Ut facta examinatione. Nescitur an praeses Paulum coram absolvens hoc artificio pellicere eum velit, ut a provocatione desistat. Credibile enim erat, facile posse induci, ut deposito metu se totum permitteret aequi iudicis cognitioni, praesertim si accederet amicum Agrippae suffragium. - Quocunque fecerit animo, se proprio ore iniquitatis damnat, quod non dimiserit insontem, quem nunc ad Caesarem mittere pudet sine ulla criminis nota. Hoc quoque mirabili Dei providentia accidit, ut a Iudaeis ipsis praeiudicium fieret secundum Paulum. Astute forte praeses elicere tentat quid sentiant rex et primores urbis Caesareae: ut, si contingat Paulum absolvi, in eos exoneret invidiam. Nolebat enim gratis infensos sibi habere sacerdotes, a quibus bona pars Ierosolymae pendebat. Et illud optimum erat compendium scribendi ad Caesarem, Agrippae autoritatem interponere. Sed alio respexit Dominus, cuius est eventus moderari praeter spem hominum, ut discussis calumniarum nebulis liberior esset sanae doctrinae assertio. CAPUT XXVI. 1. Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temet ipso. Tunc Paulus extenta manu pro se dixit: 2. Super omnibus de quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, existimo me beatum qui causam dicturus sim apud te hodie. 3. Quum tu maxime sis gnarus earum quae apud Iudaeos sunt et consuetudinum et quaestionum. Quapropter obsecro te ut patienter me audias. 4. Itaque vitam quidem meam, quam egi ab adolescentia, quae ab initio fuit in gente mea Ierosolymis, noverunt omnes Iudaei, 5. qui prius noverant me ab initio, si velint testimonium ferre, quod secundum exquisitissimam sectam nostrae religionis vixerim pharisaeus. 6. Et nunc ob spem repromissionis, quae ad patres nostros facta est a Deo, isto iudicio subiectus, 7. ad quam duodecim tribus nostrae instanter nocte et die colentes Deum sperant se perventuras: de qua spe accusor, rex Agrippa, a Iudaeis. 8. Cur incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?