25:536 16. Cui responderunt. Apparet nimis fuisse sibi deditos, quia tergiversantur quoad possunt, ne rationi a Iosua propositae, qua tamen nihil aequius erat, obtemperent. Montem squalidum esse et quasi desertum obiiciunt. Ita ubi illis accesserit, minimum tamen utilitatis inde sensuros. Quantum ad planitiem, quae culta erat et fertilis, excipiunt se ab ea excludi et arceri propter formidabilem hostium apparatum. Itaque commemorant currus ferreos: ac si non ante experti fuissent Deum nullo negotio conterere tam currus, quam equites. Verum Iosue simplici cordatoque responso tam eorum avaritiam, quam delitias, torporemque probe castigat. Si tibi sylva hodie non satis fructuosa est, caesis arboribus conficies tibi bonos agros: ita modo ne labori parcas, erit haec non poenitenda habitatio. Currus porro ferrei non impedient quominus tibi praestet Deus quod promisit. Tua est haereditas : solum qua decet fiducia in eam ingredere. CAPUT XVIII. 1. Congregata est autem universa multitudo filiorum Israel in Silo, et collocaverunt ibi tabernaculum conventionis, postquam terra subiecta erat coram eis. 2. Remanserant autem e filiis Israel quibus non diviserant haereditatem suam, septem tribus. 3. Dixitque Iosue ad filios Israel: Usquequo cessatis ingredi, ut possideatis terram quam dedit nobis Iehova Deus patrum vestrorum? 4, Tradite ex vobis tres viros per tribumy quos mittam: surgentque et ambulabunt per terram, describentque eam iuxta haereditatem suam, postea revertentur ad me. 5. Et partientur eam in septem portiones: Iudas stabit in finibus suis a meridie: et familiae Ioseph stabunt in finibus suis ab aquilone. 6. Vosque describatis terram in septem partes, et afferatis ad me huc: tum proiiciam vobis sortem hic coram Iehova Deo nostro. 7. Non est enim pars Levitis in medio vestri, quia sacerdotium Iehovae est haereditas eius: Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse acceperunt haereditatem suam citra Iordanem ad orientem, quam dedit ei Moses servus Iehovae. 8. Surrexeruntque viri Uli, atque abierunt, praecepitque Iosue istis qui ibant, ut describerent terram, dicendo: Ite et ambulate per terram, ac describite eam: postea revertemini ad me, et hic proiiciam vobis sortem coram Iehova in Silo. 9. Abierunt itaque viri, et transierunt per terram, atque descripserunt eam per urbes in septem partes, in libro, reversique sunt ad Iosuam ad castra in Silo. 10. Misit autem eis Iosua sortem in Silo coram Iehova: partitusque est ibi Iosua terram filiis Israel secundum partes eorum.