9:535 535 RESPONSIO 5b6 nasi cerei, absque traditionis subsidio quidquam definire fas non sit. Quid iam fiet praecipuis fidei nostrae capitibus? Tria solum exempli causa proferam. Naturae nostrae corruptio et misera animae servitus sub peccati tyrannide, gratuita iustificatio, et Christi sacerdotium apud vetustissimos scriptores ita obscure attingitur, ut nulla inde certitudo possit elici. Nondum exorti erant perniciosi errores de libero arbitrio, de operum meritis, de satisfactionibus: [pag. 29] nondum creati erant ingenti turba patroni : nondum, qui pro mundi reconciliatione Christum patri offerrent, inaugurati erant sacrifici. Et Satan callide spinosis quaestionibus pios doctores intricabat: multaque deliria, quibus refutandis occuparentur, spargebat per fanaticos homines, ut negligentiores essent in hac parte. Quoniam vero errores, quibus profligandis tunc circumagebantur, magna ex parte sunt obsoleti, mediocrem duntaxat fructum percipimus ex eorum libris. Interea si ex eorum traditione haurienda sit cognitio salutis nostrae, iacebit omnis fiducia, [pag. 30l quia ex illis nunquam discemus quomodo Deo reconciliemur, quomodo illuminemur a spiritu sancto et formemur in obsequium iustitiae, quomodo gratis accepta nobis feratur Christi obedientia, quid valeat sacrificium mortis eius et continua pro nobis intercessio. Quarum rerum luculenta explicatio in scriptura passim occurrit. Itaque novo hoc magistro autore, quaecunque ad salutem apprime cognitu necessaria sunt, non tantum manebunt semisepulta, sed quia nulla traditio suffragatur, certitudine carebunt. Hoc scilicet non erit sponte ad plenum solis [pag. 31] fulgorem caecutire? In altero membro aeque pestifera labes, ut pari integritate amplectamur quae ab exordio evangelii recepta sunt dogmata, atque scripturam. Ubi ergo illud Pauli, fidem ex auditu esse, auditum autem ex verbo Dei (Rom. IO, 17)? Si excipiat censor, verbum esse Dei quod approbatum fuit communi ecclesiae consensu: tergiversandi non est locus, quando Paulus ex professo hominum placita a Dei oraculis discernit. Primum inter nos conveniat quid sit verbum Dei. Si respondeat censor aliud esse scriptum, aliud non scriptum: haec secunda species qua [pag. 32] nota insignietur, ne de ea ambigere liceat? Summum crimen et nefas erit non credere veritati non scriptae. Porro nullum erit eius discrimen ne misceatur mendaciis. Quid agent miserae conscientiae his angustiis constrictae, ut nesciant quid credendum sit? Quod si rursum excipiat censor, tribus notis deprehendi posse hoc spectrum catholicae traditionis, antiquitate, universitate et consensione, non multum apud sanae mentis homines proficiet malus dialecticus, qui membrum unum in duo discerpit. Quid enim est universitas