48:535 535 IN ACTA APOSTOLORUM 536 22. Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. 23. Postero autem die quum venisset Agrippa et Bernice cum multo apparatu, et introisset in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis: iubente Festo adductus est Paulus. 24. Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc hominem, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me et Ierosolymis et hic, . acclamantes non oportere eum vivere amplius. 25. Ego vero comperi nihil dignum morte eum admisisse. Et quia ipse provocavit ad Augustum, statui mittere eum. 26. De quo quid certum scribam domino, non habeo. Quapropter produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut examinatione facta habeam quod scribam. 27. Absurdum enim mihi videtur mittere vinctum, et crimina de quibus accusatur non indicare. 22. Volebam et ipse. Hinc coniicere licet Agrippam sic fuisse cupidum audiendi Pauli, ut tamen studium suum profiteri erubuerit, ne putaret Festus alia de causa quam ob salutationis officium venisse. Ac fieri quidem potest, ut non sola eum curiositas impulerit ut Paulum audire cuperet: sed quia sperabat se profecturum ex eius sermone. Quam tamen frigide appetat, hinc colligere promptum est, quod passus est multos dies effluere, quibus nullum desiderii signum ostendit: quia scilicet terrenis com" modis, quae ducebat potiora, magis erat imbutus. Nec ante verbum facere ausus est vel curavit quam ultro eum invitaret Festus. Ita producitur sanctus Christi minister in spectaculum, ut hospitem suum exhilaret profanus homo: nisi quod Agrippae et comitum eius consilio instrui vult Festus, ut diligentiam suam Caesari probet. Sed res arcana Dei providentia in alium finem conversa est. Neque enim dubium est quin longe lateque sparsus fuerit rumor, qui ad piorum confirmationem non parum valebat. Ac fieri etiam potest ut tacti fuerint aliqui ex auditoribus, ac fidei semen conceperint, quod postea suo tempore fructum protulit. Caeterum, ut nemo illorum sincere et ex animo Christum amplexus fuerit, hic tamen non vulgaris fuit profectus, quod detecta hostium malitia sedati sunt imperiti, ne tanto odio contra evangelium arderent: pudefacta fuit impietas, et fideles collecto novo vigore magis ac magis in evangelio confirmati sunt. 23. Postero autem die. Non veniunt Agrippa et soror tanquam humiles Christi discipuli: sed pompam et splendorem afferunt qui aures illis obturet oculosque perstringat. Et credibile est cum magnifico isto apparatu coniunctum fuisse parem animi fastum. Itaque mirum non est si perducti non fuerint ad Christi obsequium. Videtur tamen ideo splendoris facta mentio a Luca, ut sciremus