20:535 B. ALIORUM. 4235. ANGLUS CALVINO. 'Rogat ui minister aliquis in quandam ecclesiam Gallicam mittatur. (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 93.) Mon seigneur Monsieur despeville. 8. Clarissimi isti nobiles qui huic optimo fratri literas ad nos dederunt, iam dudum nos rogaverant ut unum ex nobis eligendum curaremus, qui tamdiu apud ipsos oves paene dispersas et palantes, ad Christi ovile aggregare conaretur, donec a vobis melius consultum fuisset. Sed quum ihic tanta messis ubertas satis negotii nobis suppeditaret, ad ipsissimos fontes recta adire consulimus. Precamur igitur ut ipsorum necessitati perinde ac nostrae vestra succurrat amplitudo, et sitienti populo fidelem operarium mittatis qui venas vitae aquarum aperiat. Valete, observandissimi domini mei, et nos semper, ut soletis, gratia consilio et opera iuvate. Dominus vos suo spiritu regat et sua gratia in sempiternum custodiat. Amen. 16 die Ianuarii. *) Vester in omnibus studiis obsequi paratissimus Iacobus Anglus. 4235.1) Anni incerti, Autoris epistolae fata non satis accurate memoriae prodita sunt. Anno 1555 apud Pictavos fuisse dtctum est ad N. 2287. Verum quas habemus eivs epistolas N. 2545 et 2560 nonnisi ex coniectura ad annum sequentem retulimus. Mansisse ibi videtur usque ad a. 1557. Inde eum ad lurones deduxit La Bedoire (Hist. eccl. I. 106) quibus quum minus acceptus esset uterque Genevam petierunt ut legitimam vocationem nactus eo reverteretur. Mais les ministres de Geneve aians remonstre tant a la Bedoire qu'a PAnglois la faute quils avoient faite contre l'ordre de l'Eglise ren-