9:534 (Ioann. 1 1. 14). Ridet censor noster: et probabile est simas nares suo more contraxisse, dum rationes Arii tam perspicuae sententiae opponit. Si quid unquam humana lingua diserte expressum est: ubi sermo vocatur Deus, haec loquutio clare sonat essentiam: [pag. 24] ubi autem additur, fuisse apud Deum, hypostasis palam monstratur. Nunc quid fidei meretur qui et aeternam Christi essentiam et hypostaticam a patre distinctionem scripturae testimonio spoliat? Similis impudentia in aliis quos recitat locis. In utramque partem probabiliter torqueri posse garrit quod scriptum est, Verbum carnem esse factum, nisi traditio patrum succurrat. Quasi vero non perspicue statuatur una Christi persona in duabus naturis. Nam si Deus factus est homo, convicta est de duplici Christo Nestorii impietas. Discernitur [pag. 25] etiam increata deitas ab humanitate creata. Quod si contra vel Eutyches, vel Servetus insurgant, ac cavillentur verbum esse conversum in carnem, in promptu est solutio: sic esse Deum manifestatum in carne, ut in Christo habitaverit plenitudo deitatis, ut caro fuerit Dei templum. Quid ergo opus erit mutuari aliunde quod nobis τὸ ἔγγραφον suppeditat? Censori ambigua est ae aenigmatica propositio: Ego et pater unum sumus (Ioann. 10, 30). Potentiam suam ut commendet Christus, in cuius fiduciam recumbit piorum securitas, se cum patre unum esse asserit. Cuius impudentiae est, sensum apertissimis [pag. 26] verbis detrahere, ac si confusus tantum sonus a spiritu sancto editus foret? Et certe male nobiscum ageretur, nisi firma ex lege, prophetis et evangelio nobis religio constaret. Negat bonus censor, doctrinam illic comprehensam mederi posse erroribus. Quid autem Isaias? Quum multiplici superstitionum labe vitiatus esset Dei cultus, et veritas mendaciis obruta, ut remedium adhibeat tantis malis, non nisi ad legem et testimonium suos revocat (Ies. 8, 20) Quo dilucidius tota pietatis summa in evangelio patefacta et exposita fuit, illic haud dubio liquidior suggeritur omnium [pag. 2 7] errorum dilutio. Quare Paulus (Ephes. 6, 17) ecclesiam ad omnes pugnas instruens, satis habet vocare Dei verbum gladium spiritualem. Traditionis non scriptae, nulla mentio. Verum in quem labyrinthum nos coniicere velit impostor, prudenter expendant lectores, ut sibi caveant. Fatetur veram esse et catholicam doctrinam quae sacris literis est expressa: sed pari fidei integritate amplectendam esbe ducit, quae ex earum mente et intelligentia ab ipsis usque apostolorum temporibus tradita ad nos pervenit. Terum cuius erit momenti, verum censeri cuius absconditus sit [pag. 28] sensus? Catholica sit veritas quidquid scripturis continetur. Verum si quid in controversiam vocetur, quia flexibile est τὸ ἔγγραφον instar 34*