48:534 bus humanis, et controversiam quae inter Paulum et Iudaeos agitabatur: non quod religio impune violari debeat, vel toleranda sit eorum protervia, qui Dei cultum suis figmentis pervertunt: sed quia romano homini curae non erat lex Mosis: ideo tam contemptim loquitur, quum illos certasse dicit de sua superstitione: quamquam nomen SetatSaiiioviac tam in bonam quam in malam partem accipitur apud Graecos: quia scilicet ubique recepti erant electitii falsorum deorum cultus. Sed tamen sua nihil referre significat qualis sit Iudaeorum religio. Nec mirum est quod homo ethnicus, qui pietatis regulam ex ore Dei petendam esse non didicit, inter purum Dei cultum et superstitiones discernere nesciat. Quo magis tenenda est nobis illa discretionis nota, pietatem nullam esse nisi in fidei scientia fundatam, ne in tenebris palpemus. Adde quod tot prosperi successus Romanos inebriabant, ut se putarent prae omnibus aliis Deo gratos esse: ut hodie Turcae ob multiplices victorias Christi doctrinae insultant. Deploranda quidem haec fuit indignitas, quod homo incredulus et idololatra medius sedebat iudex inter Iudaeos, iudicium de sacris Dei oraculis laturus pro sua ignorantia. Sed culpa in adversariis Pauli tota haerebat, quibus susque deque fuit Dei maiestas, modo suo furori morem gererent. Paulo tamen ipsi nihil restabat aliud, nisi ut probra inique sibi obiecta dilueret. Sic hodie tametsi intestinae rixae, quibus inter se digladiantur Christiani, sacrum Christi nomen eiusque evangelium infamant apud Turcas et Iudaeos, immerito tamen culpa imputabitur sacrae doctrinae defensoribus, qui coacti in arenam descendunt. Se quodam Iesu. Minime dubium est quin graviter et qua decebat vehementia de Christi resurrectione Paulus disseruerit: sed Festus pro sua superbia rem indignam esse putavit ad quam studium suum adiiceret. Non subsannat quidem aperte Paulum: sed satis ostendit quam negligenter audierit de Christo loquentem. Unde perspicimus quantulum, imo quam nihil faciat praedicatio, nisi intus corda afficiat spiritus Domini. Perinde enim quidquid dicitur transsiliunt impii, ac si quis fabulas narraret. Quare non est quod hodie nos conturbet multorum securitas, quum Paulus nihil apud Festum profecerit. Caeterum testis est hic locus, multos in causae actione ultro citroque habitos esse sermones, de quibus Lucas non meminit. De Christo enim hactenus nihil attigerat: et tamen haec posterior narratio ostendit Paulum serio de eius morte et resurrectione cum Iudaeis disputasse. Quod fieri non potuit, quin de praecipuis evangelii capitibus tractaret. Sic igitur coniicio egisse Paulum, ut refutatis Iudaeorum calumniis, quibus eum apud praesidem gravare conati fuerant, velut occasionem nactus, liberius de Christo loqui postea inciperet. 34*