6:533 REFORMANDAE ECCLESIAE. frivolasque caeremoniarum nugas traducta: sacramentorum [pag. 140] non minus exsecranda pollutio. Baptismus multis additamentis deformatus: sacrosancta vero coena ad omne ignominiae genus prostituta : tota religio in alienam prorsus formam degeneravit. Si nos ad haec curanda, negligenter adiicimus animum, non obliviscitur certe sui Deus. Nam qui imminui suum honorem ullo modo passurum se negat, quomodo eum labefactari et destrui pro nihilo duceret? Qui dissipationem populis omnibus, apud quos defecerit prophetia, minatur, quomodo apertum et contumacem prophetiarum contemptum inter nos impunitum sineret? Qui levem coenae suae maculam tam severe vindicavit in Corinthiis, quomodo nobis parceret, si eam tot nefandis sacrilegiis conspurcare pergimus? Qui prophetarum omnium ore ad ulciscendam idololatriam armatum se testificatur et clamitat, tot idololatriae portenta an intacta in nobis relinqueret? Et certe non relinquit: videmus enim, ut nos urgeat et insequatur armata manu. Turcicum nunc bellum omnium in se mentes convertit, ac trepidatione implet. Merito id quidem. De comparandis ad resistendum praesidiis consultatur. Id quoque prudenter fit ac necessario. Festinatione non vulgari opus esse clamant omnes. Fateor nimiam esse non posse, modo ne interea restituendae in suum statum ecclesiae consultatio, quae prima esse debet, vel negligatur, vel retardetur. Plus enim satis morarum interpositum iam fuit. Intus est, in visceribus nostris inclusa belli turcici materia. Eam imprimis tollere oportet, si bellum ipsum feliciter [pag. 141] propulsare cupimus. Quamobrem quoties vobis posthac haec vox occinetur, differendum in praesens esse reformandae ecclesiae negotium; fore, aliis transactis, satis maturum