48:533 533 CAPUT XXV. 534 iacuerit, non fuisse tamen habitum pro scelerato, ne quid ex eius infamia decederet Christi gloriae. Imo in carcere liberius fuisse eius praeconium in evangelio promulgando quam si in domo privata solutus vixisset Agrippa rex et Bernice. Hunc Agrippam constat maioris Agrippae fuisse filium, cuius foeda mors et detestanda narrata fuit 12. cap. Hic autem quum mortuo patre in locum patrui creatus esset rex Chalcidis: postea ampliorem tetrarchiam obtinuit. Bernice, cuius fit mentio, germana erat eius soror, quae primum Herodi, regi Chalcidis, patruo suo nupta, viduitatem ipso mortuo aliquamdiu coluit, sed parum honestam et pudicam: suspecta enim erat nimia eius familiaritas cum Agrippa fratre. Et quidem ut probrum incestus exstingueret, nupsit Polemoni, Ciliciae regi. Rursus tamen libidini magis indulgens quam pudori, divortium ab eo fecit. Fratris fuisse uxorem, nusquam ab historicis traditur. Et Iosephus in vita sua propriam illi ditionem in parte Galilaeae assignat. Credibile igitur est, quum ad flagitium obduruissent, contempta fama simul habitasse: interim tamen abstinuisse a coniugio, ne incestuosae nuptiae crimen proderent et simul augerent. Neque mirum est, quod honoris causa ad salutandum praefectum rex descendit, utpote qui precario tantum regnabat pendebatque a nutu et gratia imperatoris romani, quae retinenda erat et fovenda per praesidem. 14. lo. 16. Quum dies complures. Ergo quum post transactum aliquod tempus deesset sermonum materia, ut otiosi homines solent hinc inde accersere de quibus fabulentur, iniecta fuit Pauli mentio. Nam id notare voluit Lucas, quum dixit per otium pluribus elapsis diebus, Festum regi narrasse de quodam homine vincto. Quamquam autem hic et sacerdotum malitiam perstringit, et a sua parte miram aequitatem simulat, paulo post tamen reum ipsum purgando, imprudens se ipsum damnat, dum fatetur provocandi fuisse causam, ne Ierosolymam traheretur. Caeterum Romanos laudando Festus iudicibus praescribit quid ipsos deceat. Quod si profanis hominibus id natura dictavit, prohibendam a iudiciis esse omnem gratiam quae insontes opprimat, quanto intentius ab omni corruptela cavere debent iudices, quibus verbum Domini affulget? 18. 19. Nullum crimen obiiciebant. Mirum est cur dicat Festus non fuisse obiectum Paulo crimen quale exspectabat, quum reus seditionis actus fuerit. Sed hinc iterum coniicere licet, imo aperte cognoscere, adeo futiles fuisse calumnias, ut in iudicii rationem venire non debuerint: perinde ac si quis convicium temere iactet. Ideo statum causae in legis quaestionibus situm fuisse dicit. Videmus ergo ut discernat inter maleficia quae puniri solebant legi-