40:533
533
IN
DANIELEM.
CAP.
I.
534
ruit,
tempus
praefigit,
quo
volebat
Deus
filium
suum
unigenitum
mundo
patefacere.
Quod
etiam
disserit
de
officio
Christi,
hoc
est
unum
ex
praecipuis
fidei
nostrae
capitibus.
Neque
enim
tantum
de
adventu
eius
verba
facit,
sed
praenuntiat
tunc
abolendas
esse
legis
umbras,
quia
scilicet
Christus
complementum
secum
adferet.
Et
ubi
praedicit
mortem
Christi,
simul
etiam
docet
in
quem
finem
mortem
sit
obiturus,
nempe
ut
sacrificio
suo
aboleat
peccatum,
et
conferat
aeternam
iustitiam.
Tandem
hoc
etiam
notandum
est,
quod
sicuti
veterem
populum
ad
tolerantiam
crucis
instruxerat,
sic
etiam
admonet,
non
fore
tranquillum
ecclesiae
statum,
ubi
Christus
fuerit
exhibitus:
sed
militandum
esse
filiis
Dei
usque
ad
finem,
nec
fructum
victoriae
sperandum
esse,
donec
resurgent
mortui,
et
Christus
ipse
colliget
nos
in
regnum
suum
coeleste.
Nunc
paucis
comprehendimus,
vel
saltem
gustamus
quam
utilis
sit
nobis
hic
liber
et
fructuosus.
Iam
venio
ad
verba
ipsa,
quia,
ut
dixi,
tantum
libare
pauca
volui,
et
lectio
etiam
ipsa
melius
ostendet
quis
fructus
ex
singulis
capitibus
ad
nos
redeat.
CAPUT
I.
1.
Anno
tertio
regni
Iehoiakim
regis
Iehudah,
venit
Nebuchadnezer
rex
Babylonis
Ierosolymam
j
et
obsedit
eam.
2.
Et
tradidit
Detis
in
manum
eius
Iehoiakim
regem
Iehudah,
et
partem
vasorum
domus
Dei,
et
traduxit
ea
(vel
eos,
utrumque
legi
potest:
nam
Hebraei
non
utuntur
neutro
genere:
malo
tamen
in
neutro
genere
vertere,
quia
statim
sequitur,
Traduxit)
in
terram
Sinear
in
domum
Dei
sui:
(Hoc
non
competeret
in
regem,
neque
in
captivos:
ergo
de
vasis
videtur
loqui
propheta,
postea
sequitur
repetitio
eiusdem
sententiae,
nempe)
quod
vasa
posuerit
in
domo
thesauri
Dei
sui.
(Duo
igitur
diversa
hic
non
dicuntur,
sed
propheta
exegetice
confirmat
eandem
sententiam
mutatis
verbis:
et
dicit
vasa
quae
traduxerat
Nebuchadnezer
in
terram
Sinear,
reposita
fuisse
in
domo
thesauri.
Domum
generaliter
ut
scimus
accipiunt
Hebraei
pro
quovis
loco,
sicuti
vocant
domum*
Dei,
templum.
De
terra
Sinear
etiam
hoc
notandum
est,
esse
planitiem
illam,
quae
adiacet
Babyloni
:
et
illic
fuit
famosum
illud
templum
Beli,
de
quo
nunc
prophetam
loqui
verisimile
est.)
Hic
Daniel
tempus
notat,
quo
in
captivitatem
abductus
fuit
una
cum
sociis,
nempe
tertio
anno
Iehoiakim.
Hic
nascitur
nobis
difficilis
quaestio,
quia
coepit
quarto
anno
Iehoiakim
regnare
Nebuchadnezer:
qui
ergo
fieri
potest,
ut
iam
tertio
anno
|