25:533 533 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XVII. 534 Interea si tacuissent, nulla fuisset habita illarum ratio. Ergo ne cunctatio damnosa sit, Iosue et Eleazar adeunt, et urgent ne legitima successione priventur. Mora quidem non interponitur a Iosue, quominus statim obtineant quod iustum est. Nec vero populus obmurmurat: unde colligimus omnes ad aequitatem fuisse propensos: sed dum quisque sua curat, nimis secure alios negligit. 5. Ceciderunt haereditates decem. Numerantur hoc loco septem stirpes in posteris Manasse, Machir primogenitus seorsum statuitur: deinde alii sex. Nunc quaeritur quomodo in partes decem divisa fuerit haereditas. Quidam astute hunc scrupulum dissimulant. Alii quia nodum solvere nequeunt, obtendunt meras nugas. Certe valde absurdum est, quinque filiabus datas esse quatuor sortes: nihilo magis consentaneum, quia pater erat primogenitus duplicatam illis esse suam partem. Hoc quidem extra controversiam est, Gilead filium Machir proavum mulierum de quibus nunc agitur, sedem in monte Gilead et Basan sibi elegisse. Ergo quum iam extra sortem privilegio haereditatem adeptus esset, non debuit in terra Chanaan sortiri: nisi forte partem duntaxat familiae suae trans Iordanem locavit. Hepher unus enim fuit ex eius filiis, sed non solus: sicuti aliorum quinque fratrum soboles in plura capita distingui potuit, pro quorum numero sortitio fieret. Neque enim scitur in quoto gradu sumptae fuerint familiae, quibus contigit in terra Chanaan portio. Nec vero aliud hic legimus quam iactas fuisse decem fortes inter filios Manasse praeter regionem, quam sibi antea acquisierant trans Iordanem. Ita frustra contenditur de numero, quem certum elicere ex praesenti narratione non possumus: quia ante omnia alioqui tenendum esset, quot familiis communis fuerit partitio. Imo fieri potest, ut filiabus Selophead illic datum fuerit patrimonium. Dicuntur quidem habitasse inter fratres patris sui: sed locus non designatur. Quidquid sit non dubito quin servata mutua aequabilitate, postquam aliis prospectum erat, terram quae sorti subiecta erat distribuerint inter decem familias: quarum nomina hic tacentur. 11. Fuitque ipsi Manasse in Issachar et in Aser j Bethsean, et oppida eius: et Ibleam, et oppida eius: et habitatores Dor, et oppida eius: et habitatores Endor, et oppida eius: et habitatores Thaanac, et oppida eius: et habitatores Magiddo, et oppida eius, tres regiones. 12. Et non potuerunt filii Manasse expellere habitatores urbium istarum, sed coepit Chananaeus habitare in terra ipsa. 13. Quum autem roborati essent filii Israel, posuerunt Chananaeum tributarium, nec expellendo expulerunt eum. 14. Loquuti sunt autem filii Ioseph ad Iosue, dicendo: Cur dedisti mihi in haereditatem sortem unam, et haereditatem