48:531 531 IN ACTA APOSTOLORUM 532 sive prorsus inscius erat: inique tamen agit cum Paulo. Ac videmus quam flexibiles sint ad omnem corruptelam, quicunque non aguntur Dei spiritu. Neque enim ex professo Festus Paulum contemnit vel odio habet: sed praevalet ambitio, forte etiam lucri cupiditas, ut in favorem adversae partis illum in mortis discrimen iniuste exponat. Probabile enim est mercedis quoque odore fuisse allectum, ut tam benigne morem gereret sacerdotibus. Mirum tamen est, quomodo optionem Paulo concedat, ac non potius invitum pro imperio iubeat deduci. Certe colligimus metu retentum esse, ne ius romanae civitatis, quod valde odiosum erat crimen, infringeret. Studet tamen fallaciter inducere Paulum ne Ierosolymae de se fieri iudicium recuset. Neque enim eum latebat quod accidit, ius provocandi esse civi romano, ut sibi non liceret ulterius progredi. Interea per eum non stetit, quominus sceleratis latronibus mactandum obiiceret. 10. Ad tribunal Caesaris sto. Quia videt Paulus se praesidis ambitione Iudaeis proditum, ius romanae civitatis opponit. Modeste se submiserat, si quod iustum et aequum erat impetrasset. Nunc quia sponte officium non facit iudex, necessitas sanctum virum cogit, ut se legum praesidio tueatur. Atque hac ratione rursus eum Dominus liberat, quum iam hostibus ad mactationem prope addictus foret. Quod autem ad tribunal Caesaris causam tractari postulat: non ideo profani et impii hominis cognitioni subiicit evangelii doctrinam: sed fidei suae rationem ubique reddere paratus forum declinat, in quo nulla amplius speranda erat aequitas. Porro, tametsi romanis civibus salvum manebat suum privilegium: erat tamen tunc mutata ratio: quoniam iudicium populi ad se transtulerant Caesares, ac si optimi publicae libertatis vindices et patroni forent. Iudaeis nullam iniuriam. Quoniam ut plurimum qui male sibi conscii sunt et diffidunt causae ad exceptiones declinatorias confugiunt: hanc a se opinionem avertit Paulus. Et certe Christi ministris non minor testandae innocentiae quam servandae vitae cura esse debet. Si praecise negasset Paulus causam se dicturum, triumphassent hostes, et in evangelii dedecus obiecta illi fuisset malae conscientiae diffidentia. Nunc vero dum praesidem ipsum testem suae integritatis citat, neque poenam recusat, si quid peccasse compertus fuerit, calumniis omnibus ansam praecidit. Ostendit ergo se minime effugium captare tergiversando, sed asylum iustae defensionis quaerere, ubi iniuriam libere propulset, quando hactenus accusatores certarunt mera improbitate et petulantia: et nunc iudicium fugitantes ad carnificinam eum trahere moliuntur. Neque vero dissimulat iniuste facere praesidem qui cum accusatoribus colludat: et simul cupiditatem eius quasi iniecto fraeno constringit, ne ultra progredi audeat.