25:531 531 COMMENTARIUS IN IOSUE CAR XVII. 532 Iericho, egrediturque ad Iordanem. 8. A Thappuah pergit terminus ad mare ad torrentem arundinis, suntque exitus eius ad mare: haec est haereditas tribus filiorum Ephraim per familias suas. 9. Et urbes separatae filiis Ephraim in medio haereditatis filiorum Manasse, omnes urbes, et villae earum. 10. Neque expulerunt Chananaeum habitantem in Gazer: Itaque habitavit Chananaeus in medio Ephraim usque ad diem hanc, et fuit tributo serviens. 1. Egressa est sors filiis Ioseph. In genere primum narrat quae sors obtigerit duobus filiis Ioseph : deinde recenset sortem Ephraim. Mirum autem est, quum dimidia pars tribus Manasse iam locata esset trans Iordanem: plus tamen verborum consumi in parte illius residua, quam in tota haereditate tribus Ephraim: quae tamen ut erat populosior, ita merito sibi vendicabat ampliorem terram. Verum quod prolixior habetur sermo de posteris Manasse, id fit per occasionem, quia iterum repetit scriptor libri, quomodo extra sortem illis data fuerit sedes in regione Basan. Deinde commemorat sancitum fuisse a Iosua quod Moses ex autoritate Dei praeceperat quoad filias Selophead. Quum ergo de finibus Ephraim nulla esset dubitatio, nec futurum esset certamen, breviter perstringitur eorum sortitio. Verum hic nova quaestio exoritur, quum ius primogeniturae a Manasse ad Ephraim transiisset, quomodo posteri eius qui gradu honoris erat superior urbes suas obtinuerint inter filios Manasse. Videtur enim hoc modo deterior fuisse eorum conditio. Ego vero sic interpretor: Quum latior esset pars Manasse quam pro hominum numero, supputatione facta detractas fuisse urbes quae iustam portionem tribus Ephraim conficerent: non ut permixti filiis Manasse quasi precario inter ipsos habitarent : sed quia longius protensi fuerunt eorum termini versus ipsos, quibus sufficere poterat angustior possessio. Caeterum in fine capitis probro notatur mollities Ephraim, quod Chananaeum non expulerit a Gaser, quia si viriliter et cordate progressi essent ad terram quae sorte obvenerat vendicandam, in manu erat victoria: quia nihil temere aggressi essent, eo quod tantundem valebat sortitio, ac si Deus ipse manum e coelo porrigeret. Sed clarius exprimitur foeda eorum segnities, et culpa exaggeratur, quod tributarios sibi fecerint quibuscum ullo modo transigere fas non erat. Quum itaque diserte vetuisset Deus populum suum quidquam negotii contrahere cum illis gentibus, maxime autem pacisci de venia et salute, longe gravius peccarunt filii Ephraim tributum exigendo, quam si eos absque pactione tolerassent.