9:530 tiae et versutiae exemplum reperire, difficile esset. Facessant igitur e medio decipulae, quibus nimium credulos deludere tentavit: ne fallaces praetextus, quibus favorem venatus est, iniquo praeiudicio causae veritatem gravent. Ego vicissim, ne videar acquirendae fidei causa obtendere [pag. 7] personam, quae lectores suo pondere moveat, nomen meum subticebo. Prodit in medium pacificator quidam, ac se brevem et expeditam rationem afferre praedicat, qua dirimantur omnes controversiae quibus hodie laborat ecclesia. Exclamare libet: Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Nolim tamen sperni, si quod utile afferat, nec vero temere despiciendus est, qui experientia duce et magistra, post varias fluctuationes tandem portum securitatis reperit, ad quem alios invitat. Sed hic cavendum est, ne ubi imago quieti portus ostenditur, [pag. 8] errore trahamur in arenas, quae nos absorbeant. Et certe mox deprehendent quicunque mediocri iudicio erunt praediti, satius esse duriter vexari infer scopulos quoslibet, quam demergi in hac palude, quae loco portus ab hoc bono et fido duce ostentatur. Quia autem suspicatus est non posse omnes suis illecebris facile incantari, postulat ut eo animo feramus a nobis dissentientem, quo nos ipse tolerat, dum ab ipso dissidemus. Magnum certe et primariae autoritatis virum esse oportet, a cuius sententia fas non sit discrepare, nisi par pari reddatur, ut libere reiiciat quidquid displicuerit. Nempe [pag. 9] laudabili modestia nomen suum ideo suppressit, ne eius fulgore nos obrueret. Sed homo ἀνώνυμος meliore se exornat elogio: quod iam inde ab adolescentia rituum ecclesiae observantissimus fuerit: sic tamen ut natura, vel divino potius impulsu, omnem superstitionem vehementer sit detestati!?. Rara indolis felicitas et incredibilis: toto mundo caecutiente> unum ipsum fuisse in ea aetate perspicacem. Ac-* 34