48:530 causam, non tamen gessisse morem illorum precibus, qui volebant illuc Paulum attrahi, unde probabilis elicitur coniectura, de eorum insidiis fuisse iam edoctum. 7. 8. Multa et gravia crimina. Quamdiu sub lege vixerat Paulus, nota et celebris fuerat eius integritas. Conversus deinde ad Christum, singulare innocentiae exemplar fuerat. Videmus tamen ut multis probris et atrocibus calumniis subiaceat. Atque haec perpetua fere servorum Christi conditio est: quo magis animatos esse convenit, ut per infamiam et bonam famam constanter incedant: nec illis novum sit male audire ubi bene egerint. Interim danda opera est ut non tantum coram Deo sibi sint bene conscii, sed instructi sint apud homines recta defensione, ubi locus et facultas datur. Neque enim sibi deest Paulus: sed innocentiae suae patrocinium falsis criminibus cordate opponit. Notemus praeterea nunquam posse impios compesci, quin bonis maledicant ac impudenter eos proscindant. Referunt enim Satanae ingenium, cuius spiritu aguntur. Quod ergo iubemur os improbis obstruere, non ita accipi debet, quasi immunis futurus sit ab omni falsa obtrectatione quisquis se recte geret: sed ut vita nostra pro nobis respondeat, ut maculas omnes falsae infamiae diluat. Sic videmus Pauli adversarios, quamvis propitium haberent iudicem, frustra tamen maledixisse, quum suam innocentiam factis assereret. Et tamen verisimile est non caruisse falsis testibus, neque in illis subornandis pigros fuisse: sed quia invictum robur Dominus servo suo inspirat, ut fulgore suae probitatis vanas eorum nebulas discutiat: pudefacti iacent, et demum cum infamia calumniae discedunt a iudicio. Caeterum Pauli defensio ostendit quibus praecipue calumniis eum oppugnaverint Iudaei. Prius crimen erat impietas in Deum, quod legem everteret, ac templum pollueret. Alterum, rebellio adversus Caesarem et romanum imperium, quod ubique concitaret turbas. Utrumque ut dilueret adiutus fuit singulari Dei gratia, qui splendere facit suorum innocentiam instar aurorae. 9. Festus autem volens gratificari Iudaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam adscendere, et ibi de his iudicari apud me? 10. Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ubi oportet me iudicari. Iudaeis nullam iniuriam feci, sicuti et tu melius nosti. l l . Si enim iniuriam facio, vel dignum aliquid morte commisi, non recuso mori. Si vero nihil est eorum de quibus accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. 12. Tunc Festus cum concilio colloquutus respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis. 9. Festus autem volens. Sive aliquid de insidiis intellexerat Festus (quod coniicere promptum est) 34