40:530 praedicit quid futurum sit. Et illa admonitio plus quam necessaria erat. Dura fuerat tentatio, quum Iudaeis exsilium septuaginta annorum ferendum esset: verum postquam reversi sunt in patriam, pro septuaginta annis Deus protraxit plenam liberationem usque ad septuaginta hebdomadas. Ita in septuplum aucta fuit mora. Poterant millies frangi, vel concidere illorum omnium animi. Nam ita magnifice loquuti fuerant prophetae de redemptione, ut Iudaei sperarent sibi felicem et modis omnibus beatum fore statum, simul atque erepti essent ex captivitate babylonica. Ubi autem tot afflictionibus premuntur, neque id ad breve tempus, sed ultra quadringentos annos, quum tantum septuaginta annis fuissent exsules, poterat videri lusoria fuisse redemptio. Ita non dubium est, quin multorum animos sollicitaverit Satan ad defectionem, quasi Deus ludibrio eos habuisset, quum extraxerat eos e Chaldaea et reduxerat in patriam. Has igitur ob causas Deus per visionem servo suo ostendit quam multae, et quam graves afflictiones manerent electum populum. Caeterum Daniel sic vaticinatur, ut historice propemodum describat quaecunque adhuc occulta erant. Et hoc etiam necesse fuit: quia in conversionibus adeo turbulentis nunquam populus gustasset, divinitus haec fuisse revelata Danieli, nisi ex eventu fuisset comprobatum coeleste testimonium. Oportuit igitur sanctum virum ita loqui, et vaticinari de rebus futuris, ac si narraret quae iam contigerant. Sed haec omnia videbimus suo ordine. Redeo ad illud principium, nempe paucis nunc videndum esse, quam utilis sit ecclesiae Christi hic liber. Primo res ipsa ostendit, Danielem non loquutum esse ex proprio sensu, sed dictatum fuisse a spiritu sancto quidquid protulit. Unde enim potuit coniicere, si tantum praeditus fuisset humana solertia, quae postea videbimus? Nempe exorituras esse alias monarchias, quae delerent imperium illud babylonicum, quod tunc summam potestatem obtinebat in toto mundo? Deinde, unde divinatio de ad- 34