5:53 LIBER L CAPUT V. dat, praetermittit, indulget, ad opus illectat magis quam cogit. Quamobrcm Petrus in sua canonica, non vult dominos esse dyscolos, hoc est morosos, et servis difficiles. 1) Quia enim memorabilius] Alia ratio amplificationis. Imperant leges privatis hominibus. Statuunt leges quid marito liceat in uxorem, quid patri in liberos, quid domino in servos. Si transgreditur, praesentanea est ultio. Prohibent leges, ne civis civi damnum det. Quod si civis contra civem velit exsequi rabiem et saevitiam, non poterit, ne cum discrimine quidem cupitis et fortunarum. Alia principis est licentia. Verba regis sunt imperia. Atque, ut ait Homerus in quodam hymno, ἀμφ' ἔπος τε καὶ ἔργον. Deinde opus suum omnibus approbat, nempe laudantibus quod corrigere non possunt. Non sunt tribuni, qui intercedant; non est superior, qui appelletur. Is igitur cui omnium consensu summa rerum sic est delata, quibus laudibus pro merito extolletur, si sibi ipse temperantiam imperaverit, si intercesserit sibi, si ad se ipsum, sed clementiorem, provocaverit? Nemo interrogaturus ess] Verbi huius elegantia non est vulgaris. Ponitur enim pro accusare efc postulare apud iudicem. Quare saepius dicitur cum adiecto legibus interrogare. Cicero pro Domo sua: Quis me unquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? Salustius in Catilina: P. Antronius2) et P. Sylla designati consules legibus ambitus interrogati, poenas dederant. Item: Et ipse Plautia lege interrogatus erat ab L. Paulo. Livius libro tricesimo octavo: Alii neminem unum tantum eminere civem debere, ut legibus interrogari non possit. Tacitus lib. XIII.: Sane pepigerat Pallas, ne cuiusquam facti in praeteritum interrogaretur. Et lib. XIV. : Damnatus iisdem consulibus Tarquinius3) Priscus repetundarum, Bithynis interrogantibus. Cicero Offic. I. dixit appellare, et Philippica II. appellatum de pecunia. Ipsum sibi manum iniieere] ld est suos affectus in potestatem redigere, et intra modum continere. Vergilius Aeneidos X.: Iniecere manum Parcae. Traxerunt debitum sibi, inquit Servius, et sermone usus est iuris. Nam manus iniectio dicitur, quoties nulla iudicis autoritate exspectata, rem nobis debitam vindicamus. Hanc Servii interpretationem comprobat carmen Ovidii Elegiarum L: Et dicam, mea sunt: iniiciamque manus. et libro secundo: 1) Videtur respicere ad Ephes. VI. 9 aut Col IV. 1. Nam apud Petrum haec non leguntur. Verum nec dvcxokog paulinum est. Caeterum vides eum de Petri canonica dicere quasi unica. 2) Sic omnes praeter Anvst ubi Antonius. 3) Apud Tacitum hodie habetur Tarquitius.