40:53 53 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. I. hoc loco inscite quispiam colligeret Deum posse videri oculis, deinde comprehendi loco, sedere tanquam hominem. Ne ergo haec figmenta obreperent in hominum animos, propheta hic testatur neque fuisse hominis corpus, neque fuisse materiale solium quod vidit, sed oblatas sibi duntaxat fuisse has formas vel species : ne posset quispiam existimare prophetam hic frustra usque adeo esse prolixum in rebus satis claris. Dicit super expansione quae erat super caput animalium. Sed iam exposuimus cur iterum de capitibus animalium disserat, nempe quia tota superior visio referri debet ad ipsum Deum. Iam addit expansionem, quia ab animalibus non possemus usque ad Deum transcendere sine aliquo adminiculo. Firmamentum ergo hic nobis subiicitur, ut pervenire ad Dei altitudinem liceat tanquam per scalas. Iam quum dicit similitudinem lapidis sapphiris hoc ideo exprimitur, ut sciamus tantum figuras versatas fuisse ante oculos prophetae. Eodem pertinet similitudo solii. Nam scimus olim Anthropomorphitas ecclesiam turbasse suo delirio, quod putarint Deum similem esse nobis, et habere suum solium in quo sederet. Ergo spiritus sanctus ut occurrat talibus commentis, dicit non fuisse materiale solium quod vidit propheta, sed similitudinem solii. Hoc vero maxime necessarium fuit in figura hominis. Nam hic locus et similes perperam expositi ab Anthropomorphitis errandi occasionem dederunt, ut putarent Deum esse corporeum, et circumscribi certo spatio: et eo furoris progressi sunt, ut per turmas irruerent, ac vellent lapidare eos omnes qui se opposuerant eorum impietati. Propheta ergo hic dicit se vidisse tanquam similitudinem adspectus hominis. Poterat quidem nomen unum sufficere, sed quia adeo propensi sumus ad vagas et erraticas opiniones, ideo similitudini adiunxit adspectum. Videmus ergo claris verbis excludi quidquid olim fabricarunt veteres haeretici de visibili Dei forma. Nunc quaeritur cur Deus induerit formam hominis tam hoc loco, hoc est, in hac visione, quam in aliis similibus. Libenter amplector patrum sententiam, qui dicunt hoc fuisse praeludium eius mysterii, quod tandem exhibitum fuit: quod Paulus magnifice extollit quum exclamat hoc magnum esse mysterium, quod Deus sit tandem manifestatus in carne (1. Tim. 3, 16). Asperum est quod dicit Hieronymus, verba fieri de patre ipso. Nam scimus patrem nunquam indutum fuisse carne humana. Si simpliciter diceret Deum hic fuisse repraesentatum, nihil esset absurdi: tollatur duntaxat omnis personarum mentio, hoc erit verissimum, hominem illum qui in solio sedebat Deum fuisse. Et propheta etiam in fine capitis id testatur, quum dicit hanc fuisse similitudinem gloriae Dei. Utitur enim illic nomine Iehovae, quo exprimitur Dei aeternitas et prima essentia. Iam ergo tolerabile esset Deum fuisse repraesentatum