32:53 53 PSALMUS C. 54 gratiae memoriam renovare illos oportuit. Diserte etiam visibile columnae nubis symbolum commemorat propheta, quo Deus testatam ia omnes aetates suam praesentiam voluit: sicuti temporalibus signis usus est Deus non modo in eorum gratiam quibus exhibita fuerunt, sed qui deinde sequuti sunt. Quamvis ergo Deus non semper columnam nubis obtulerit oculis veteris populi, quia tamen ea est hominum tarditas ut Dei praesentiam non sentiant nisi admoniti externis signis, propheta merito revocat Iudaeos ad memorabile hoc pignus: quia Deus patribus in deserto palam apparuerat, ut certo persuasi essent posteri, eum sibi quoque propinquum semper fore. Consulto autem addit illos servasse testimonia Dei, ut alias aetates sub eodem obsequio contineat. 8. (Iehova Deus noster.) Admonet fuisse exauditos, quia mutuus erat inter Dei gratiam et eorum pietatem consensus. Ergo sequitur, eorum exemplo posteros sic debere Deum invocare, ut non modo eius nomen in supremis labris resonent, sed sincero affectu custodiant eius foedus. Interea admonet, quod Deus non tam benigne et largiter gloriam suam illustrat omnibus saeculis, hominum culpa id accidere: quia posteritas ut plurimum a fide patrum vel desciscit, vel certe declinat. Nihil enim mirum, ubi refrigescit pietas in mundo, Deum quoque manum suam subducere vel saltem non exserere tam illustri modo. (Deus propitius tu fuisti.) Quod antehac de Mose, Aaron et Samuele dixit, ad totum populum spectasse, ex his verbis clarius apparet. Et certe non sibi privatim sacerdotes ibi erant, sed in communem populi salutem. Quare propheta non incommode a tribus illis transitum facit ad reliquum populi corpus. Nam relativa neque ad tres personas restringo, neque de iisdem hominibus praecise interpretor, sed potius statum ecclesiae notari existimo, quod scilicet Deus ad sacerdotum suorum preces Iudaeis fuerit propitius, et tamen severe animadverterit in eorum peccata. Ab una enim parte celebrat Dei gratiam, quum tam indulgenter populum illum foverit, ac tam clementer pepercerit eius delictis. Ab altera autem parte commemorat tremenda exempla, quibus ultus est eorum ingratitudinem, ut posteri se ei obedienter subiicere discant. Semper enim tenendum est, quo liberalius nobiscum agit Deus, eo minus ferre ut ludibrio sit eius liberalitas. In clausula Psalmi sententiam repetit quam habuimus versu quinto: ac pro scabello pedum ponit montem sanctitatis: et quod propter brevitatem obscurius ante dixerat X1H t!?inp> nunc plenius explicat, Sanctus Iehova Deus noster. Vult enim, Deum non fortuito coli ab Israelitis, (sicuti gentium religio a sola opinione pendebat) sed eius cultnm in fidei certitudine fundatum esse.