30:53 53 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 54 quamobrem lux illa de qua Paulus loquitur in anima consistit, qua discernimur a reliquis animantibus omnis rationis et intellectus expertibus. Haec, inquam, praecipue vita nostra est, nunquam peritura, quippe immortalis: sed vitam quandam habemus communem cum bestiis: quae in eo posita est ut naturalibus omnibus necessitatibus obnoxii simus, et cibum, potum, somnum et similia appetamus: quae vita sensitiva et substantialis nominatur. Caeterum quum vita esse in sanguine dicitur, ita docemur ab omni saevitia et crudelitate abhorrere, etiam erga ipsas bestias. Sane licebat carnibus vesci animantium: sed quarum fusus esset sanguis: quem ne degustare quidem cuiquam licebat, ne in pecudem transformari videretur sanguine degustato. Iam vero legi quidem isti non sumus obnoxii: quod Deus veterem illum populum istis rudimentis quae pueros decebant erudire voluerit: sed tamen eius veritas et substantia remansit Quapropter quotiescunque scriptura violentiam, vim, caedes et similes iniurias prohibet, tanto horrore illa nos abominari oportere sciamus, ut quum vel sanguinis effusam guttam audimus, fremere et ingemiscere nos oporteat: quandoquidem Deus veterem populum voluit bestiarum ipsarum sanguinem effundere, ut ad mansuetudinem et humanitatem mutuam aliorum erga alios erudiretur. Ac sane per se non fuit tam flagitiosum sanguinem edere: sed mandati finis et scopus crimen augebat. Idcirco hic populus graviter peccasse dicitur sanguinem comedendo. Neque enim de sola caeremonia hic agitur, et de sola externa observatione: sed de caeremoniae legalis fine et substantia ad quam Deus maxime respiciebat. Quasi diceret Deus se hac lege tanquam fraeno velle homines retinere, ut alii cum aliis sine iniuria, et sine fraude versarentur. Caeterum hinc apparet Saulem adhuc aliquem Dei timorem retinuisse, qui graviter tali populi peccato sit offensus. Sed nihilominus manet ipsius peccatum, quod exsecratione populum obstrinxit. Nam quis, obsecro, fuit illius fructus aut eventus? Miser populus fame debilitatus erat et fractae ipsius vires: sed si in frustum panis aut alterius cibi incidisset, non ausus tamen esset attingere. Sane si prudenter secum Samuel*) illius exsecrationis eventum expendisset, non tam temerarius fuisset. Nam, ut videmus, ad vitandam exsecrationem in peius malum plebem induxit: et ipse Ionathanus de vita periclitatus est, quam sine plebis intercessione amisisset: sed Deus plebis intercessione voluit tanto malo mederi, ut ante vidimus, et deinceps pluribus adhuc illud persequemur. Iam vero coram Dei ete. *) Sic codex, lege: Saul.