23:53 COMMENTARIUS IN GENESIN. sibi aptissimum fore videbat, denique modum excogitavit quo insidiae quas struebat facilius in Hevae animum obreperent. Illi nihildum erat communicationis cum hominibus: animalis personam induit, sub qua sibi accessum patefaceret. Non convenit tamen inter interpretes quo sensu vocetur serpens U)!]!- Piu0 nomine Hebraei tam prudentem quam callidum designant. Quidam igitur in bonam partem volunt accipi, alii in malam. Ego vero non tam vitium notari a Mose existimo quam in laude naturae poni quod Deus singularem huic bestiae solertiam, ut prae aliis acuta esset ac perspicax, indiderat: dotem vero serpenti divinitus attributam, ad suas fallacias Satan convertit. Argute cavillantur nonnulli, exstare nunc in multis animalibus plus astutiae. Quibus ego respondeo, nihil fore absurdi si dicamus detractum fuisse serpenti donum quod exitiale generi humano fuerat: quemadmodum postea videbimus, sumptas fuisse alias quoque de eo poenas. Quanquam non multum in hac descriptione variant a Mose zoographi: et experientia optime respondet. Nec vero frustra Dominus suos iubet prudentes esse tanquam serpentes. (Math. 10, 16.) feed videtur parum rationi consentaneum, serpentem hic solum induci, suppressa omni Satanae mentione. Fateor quidem ex hoc uno loco non posse colligi aliud quam homines a serpente fuisse deceptos. Verum satis multa sunt scripturae testimonia, quibus palam clareque asseritur, os tantum diaboli fuisse serpentem: quia non hic, sed ille pater mendacii, imposturae artifex, mortis autor statuitur. Nondum tamen soluta est quaestio, cur nomen Satanae tacuerit Moses. Ego eorum sententiae libenter subscribo, qui spiritum sanctum tradunt consulto obscuris figuris usum tunc esse, quia plenam et conspicuam lucem in regnum Christi differri oportuit. Interea testantur prophetae, mentem Mosis sibi probe fuisse cognitam, quando passim in diabolum reiiciunt interitus nostri causam. Diximus alibi, Mosen crasso rudique stylo accommodare ad popularem captum quae tradita idque optima de causa. Neque enim illi indoctum modo vulgus docendum erat: sed illa erat puerilis ecclesiae aetas, quae nondum altiorem doctrinam capere poterat. Nihil itaque absurdi, si lacte pascuntur quos scimus et fatemur pro illo tempore fuisse quasi infantes. Vel (si alia similitudo magis placet) minime culpandus est Moses si paedagogi munus sibi a Domino impositum fuisse cogitans, puerilibus rudimentis insistit. Quibus fastidio est haec simplicitas, totam Dei oeconomiam in regenda ecclesia necesse est damnent. Sufficiat illud quod Dominus arcana spiritus sui illuminatione supplevit quidquid claritatis externis verbis deerat. Quemadmodum ex prophetis liquet, qui viderunt proprium humani generis hostem esse Satanam, omnium malorum architectum, nocen-