20:53 53 1563 IUN. 54 inaudita vitiorum monstra virtute verbi divini pugnare, quum in aliud malorum mare incidimus, quod nisi Deus avertat, ex bello terra marique suscepto in nostras ecclesias effundetur. Ita enim sunt comparata hominum ingenia ut bello deteriora fiant. Porro non est quod nostras ecclesias pluribus tibi commendem, scio enim quantae tibi sint curae. Vale, frater carissime, et in isto evangelii promovendi flagranti studio constanti fortique animo esse perge. Dominus te cum tuis fidelissimis collegis diu suae ecclesiae incolumem servet. Uxor et filioli mecum tibi ex animo salutem plurimam dicunt. *) Tuus ex animo P. Sampaulinus, 3974. CALVINUS BULLINGERO. Gravissimo morbo cruciatus tandem aliquantulum levationis sentit. Res Galliae quo in statu sint exponit, ubi non male cederent nisi principum mollitie impedirentur. (Plura exstant huius epistolae exemplaria, autographon nullum. Describimus ex codice Sangallensi MS. Vol. 41. Epp. XII. fol, 224. Contulimus praeterea Genevensia Cod. 107a, fol. 266, et Cod. 108, fol 151, Bernense Tom. VI. p. 1222, Turicense F. 43, olim VIII. fol. 435 in quo legitur: Haec data Blaurero, denique Simlerianum Vol. 107, qui se sumpsisse dicit ex originali Ionvillaei in bibi. Schmidiana in Wollishofen. Versionem anglicam habes Tom. IV. p. 320.) S. Dictare haec celeriter me cogit boni quidem sed parum considerati hominis incogitantia, qui filios istuc missurus non ante me admonuit de eorum discessu quam dum eos volebat dimittere. Nunc magno dolore levatus sum, ex quo calculum sum enixus nucleo avelianae fere parem.2) Quia mihi valde molesta erat urinae retentio, equum ex consilio medici conscenderam ut agitatio ad calculum 3973.1) Nisi omnino fallimur scripta est post finitum bellum civile a. 1562.1563 Sampaulinus, olim Viviacensis, fuit minister in Montelimart 1560.61 (Arnaud II. 427), postea ap. JDieppenses. . Cf N. 3350. 3449. Dieppae scripta videri potest quum de bello terra marique suscepto sive potius minante dicat 3974.1) Calculo eum laborasse dicit etiam Beza in Vita C. commentario in Iosuam praefixa p. 44, Colladonius tacet p. 102, nescio utrum casu an de industria. In Vita a Nickelio edita p. 34 legitur: Calculum alioqui nunquam nisi aliquot ante mortem mensibus senserat.